PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.12 Vide rursus sapientiam multam mulieris. Neque enunciauit manifeste, neque siluit. Volebat enim non ex propria annunciatione inducere eos, sed ex auditione illius sententie huius facere communicatores. Quod magis et facile susceptibilem faciebat sermonem.
CLOSE
Griffolini

34.1.12 Animaduerte iterum immensam mulieris sapientiam. Neque affirmat Christum esse, neque reticet. Noluit enim1470/1486/1530: om. huius se opinionis auctorem, sed suo ipsorum auditu inductis hoc ipsis persuaderi, quod longe futurum erat probabilius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.12 Animaduerte iterum immensam mulieris sapientiam, neque affirmat Christum esse, neque reticet. Noluit huius se opinionis authorem: sed suo ipsorum auditu inductis, hoc ipsis persuaderi, quod longe futurum erat probabilius.
CLOSE
Montfaucon

34.1.12 Animadverte iterum magnam mulieris sapientiam. Neque penitus affirmat, neque reticet. Volebat enim non ex opinione sua illos inducere; sed illo audito, ipsos suae sententiae consortes habere, unde res magis probabilis evasura erat.