Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284 & BL MS Harley 3298)
Omelia XXXIV (Paris fol.59rb-61rb; Harley fol.79rb-81va)
34.1.1 Dimisit ydriam suam mulier et abiit in ciuitatem, et dicit hominibus: Venite et uidete hominem qui dixit michi omnia quecumque feci. Nunquid hic est Christus?
34.1.2 Multo nobis calore opus et studio erecto. Sine hoc enim non est, promissis nobis potiri bonis, et hoc ostendens Christus, nunc quidem ait:
34.1.3 Nisi quis tollat crucem suam et sequatur me, non est me dignus. Nunc autem, ignem ueni mittere in terram. Et quid? Vellem si iam accensus esset;
34.1.4 per utraque hec ardentem, et ignitum discipulum et ad omne periculum preparatum nobis representare uolens.
34.1.5 Talis quidem erat et hec mulier. Ita enim ab hiis que dicta sunt accensa est, ut et ydriam derelinqueret et necessitatem propter quam uenerat et currens in ciuitatem, omnem plebem traheret ad Ihesum. Venite et uidete hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci.
34.1.6 Intuere studium et prudentiam. Venit haurire aquam et quia uero est fonte intellectum accipiens contempsit de reliquo sensibilem. Docens nos et si per paruum exemplum, sed tamen in spiritualium auditione omnia despicere secularia et nullam rationem habere.
34.1.7 Secundum propriam enim uirtutem et id quod apostoli fecerunt hoc fecit. Nam illi quidem uocati dimiserunt retia, hec autem sponte nullo annunciante, dimittit ydriam et euangelistarum opera fecit, a gaudio erecta;
34.1.8 et non unum uocat et secundum sicut Andreas et Philippus, sed ciuitatem integram suscitans et plebem tantam, ita ad eum duxit;
34.1.9 et intuere qualiter sapienter. Non enim dixit: Venite et uidete Christum, sed et ipsa cum condescensione cum qua et Christus eam piscatus est euellit uiros.
34.1.10 Venite enim uidete hominem, ait, qui dixit michi omnia quecumque feci. Et non uerecundata est dicere quoniam dixit michi omnia quecumque feci. Et nimirum licebat ei dicere aliter. Venite et uidete prophetantem.
34.1.11 Sed cum ignita fuerit anima igne diuino, ad nichil eorum que sunt in terra de reliquo inspicit, non ad gloriam, non ad uerecundiam, sed unius sit solius eius que detinet eam flamme. Nunquid hic est Christus?
34.1.12 Vide rursus sapientiam multam mulieris. Neque enunciauit manifeste, neque siluit. Volebat enim non ex propria annunciatione inducere eos, sed ex auditione illius sententie huius facere communicatores. Quod magis et facile susceptibilem faciebat sermonem.
34.1.13 Et nimirum non omnem eius annunciauit uitam, sed ab hiis que dicta sunt et de aliis persuasa est. Et non dixit uenite, credite; sed uenite, uidete. Quod isto leuius erat, et magis eos attrahebat.
34.1.14 Vides mulieris sapientiam? Nouerat enim manifeste nouerat quoniam gustantes solum de fonte illo eadem patienter que et ipsa.
34.1.15 Et nimirum si quis aliorum esset grossiorum et coobumbrasset utique redargutionem. Hec autem diuulgasset suam uitam et in medium proponit ut omnes euellat et capiat.
34.1.16 In medio autem interrogabant eum discipuli eius, dicentes: Rabbi, manduca. Hoc autem id est interrogabant, hic rogabant, uulgari eorum uoce. Videntes enim eum fatigatum ex itinere et flammam que iacebat, rogabant eum.
34.1.17 Neque enim erat temeritatis, hoc id est precari pro cibariis, sed amoris custodie circa magistrum. Quid igitur Christus? Ego cibum habeo manducare quem uos nescitis. Dixerunt igitur discipuli ad seipsum, an quis attulit ei manducare?
34.1.18 Quid igitur miraris si mulier aquam audiens adhuc aquam ymaginabatur ubi et discipuli adhuc eadem patiuntur, et nondum aliquod spirituale intelligunt? Sed apporiantur quidem. Rursus autem assuetam reuerentiam et honorem magistro prebent ad se inuicem quidem loquentes. Ipsi uero non presumentes interrogationem afferre.
34.1.19 Hoc et alibi faciunt cupientes quidem interrogare non autem interrogantes. Quid igitur Christus? Meus cibus est, ait, ut faciam uoluntatem eius qui misit me, et perficiam eius opus.
34.1.20 Hominum salutem hic cibum uocauit, ostendens quantum desiderium habet nostre salutis. Sicut enim nobis concupiscibile est comedere, ita ei saluare nos.
34.1.21 Tu uero intuere qualiter, ubique non ex preparato reuelat, sed primum in questione immittens auditorem ut incipiens querere quod dicitur, deinde apporians et laborans cum ampliori suscipiat desiderio apparens quod queritur, et magis suscitet ad auditionem.
34.1.22 Propter quid autem non confestim dixit: Meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei? Et nimirum neque hoc manifestum esset et si eo quod dictum est manifestius est. Quo? Hoc utique: Ego cibum habeo manducare quem uos nescitis.
34.1.23 Quoniam prius eos quod dixi questione attentiores operari uoluit et assuefacere et per talia enigmata audire que dicuntur. Que autem est uoluntas patris dicit de cetero eam et interpretatur.
34.1.24 Nonne uos dicitis quoniam adhuc quadrimensis dilatio est et messis uenit? Ecce dico uobis: Leuate oculos uestros et considerate regiones quoniam albe sunt iam ad messem.
34.2.1 Ecce rursus consuetis nominibus reducit ad maximorum contemplationem eos. Etenim cibum dicens nichil aliud enigmatice ostendens quam eam que est eorum qui accedere debent ad salutem.
34.2.2 Sed et regio et messis hoc idem rursus indicat multitudinem animarum que parate sunt ad predicationum susceptionem. Oculos autem hic dicit et eos qui mentis et eos qui corporis.
34.2.3 Etenim uidebant de reliquo multitudinem Samaritanorum uenientem. Optionis uero eorum preparationem decenter regiones albatas uocat. Sicut enim spice cum dealbate fuerint ad messem sunt parate, ita et hii nunc ait ad salutem sunt parati et facile uetibiles.
34.2.4 Et propter quid non dixit manifeste qui [quoniam] ueniunt credere homines et parati sunt ad susceptionem uerbi cathezizati quidem et a prophetis, fructum autem de reliquo reddentes? Sed regionem et messem uocauit? Quid uolunt ei hee uersiones?
34.2.5 Neque enim hic solum, sed et in omni euangelio hoc facit. Sed et prophete hoc eodem utuntur tropo methaphorice multa loquentes. Que umquam est causa? Non enim simpliciter hec spiritus promulgauit gratia. Cuius igitur gratia et propter quid?
34.2.6 Duarum gratia occasionum, unius quidem ut manifestior fiat sermo, et magis sub uisu ducat que dicuntur. Mens enim consociam rerum ymaginem suspiciens suscitat magis et sicut in scripturis uidens, res magis detinet. Igitur unius quidem gratia huius.
34.2.7 Secunde uero et ne dulcoretur enarratio et permanentior sit eorum que dicuntur memoria. Non enim ita enunciatio capit et inducit multum auditorem ut ea que per res est narratio, et ea que experientie est subscriptio.
34.2.8 Quod et in parabolis est uidere cum multa fiens sapientia, et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in uitam eternam.
34.2.9 Nam messis quidem hic fructus non in eternam, sed in temporaneam hanc procedit, hic autem in non senescentem et immortalem.
34.2.10 Vides qualiter sensibilia quidem sunt uerba. Spirituales uero intelligentie et per ipsas dictiones diuidit terrena a celestibus.
34.2.11 Quod enim in aqua loquens fecit, quod proprium est eius ponens, quoniam qui bibit aquam hanc non sitiet, hoc et hic facit, scilicet in uitam eternam dicens, fructum congregari, ut et qui seminat simul letetur et qui metit.
34.2.12 Quis est qui seminat et quis est qui metit? Prophete sunt qui seminant, sed non illi messuerunt, sed apostoli. Non tamen quia nunc illi priuantur delectatione et remuneratione laborum, sed colletantur et si non nobiscum metunt. Messis enim opus est seminis.
34.2.13 Vbi igitur minor quidem labor, maior autem delectato, hic uos seruaui non in semine. Multa enim illic afflictio et labor, in messe uero redditus quidem multis, labor uero non tantus, sed magis quies.
34.2.14 Hic uero uult construere per hec quoniam prophetarum uoluntas erat, hoc scilicet homines ei accedere, hoc et lex construebat. Propterea illi seminauerunt ut hunc generent fructum.
34.2.15 Et hoc autem ostendit quoniam et illos ipse misit et quoniam multa cognatio noui ad uetus testamentum. Et omnia simul per parabolam hanc construit.
34.2.16 Meminit autem et sermonis prouerbialis circumdelati a multis ad eos et dicit: In hoc enim sermo est uerus, quoniam alius est qui seminat, et alius est qui metit.
34.2.17 Hec autem dicebant multi, si quando alii labores quidem sustinuerunt, alii uero fructus metebant. Hoc igitur et ipse nunc dicit, quoniam hic maxime sermo hic ueritatem habet. Nam laborauerunt quidem prophete, uos autem fructus qui ex eorum laboribus est metitis. Ideoque non dixit mercedem, neque quod enim illis sine mercede multus est labor sed fructus.
34.2.18 Hoc et Daniel fecit. Etenim ipse prouerbii meminit dicens ita: Exiuit iniquitas Babilonie. Et Dauid in lugendo meminit talis prouerbii, bene uero preassumens dixit: Vt et qui seminat simul et letetur et qui metit.
34.2.19 Quia enim debebat dicere quoniam alius seminat, alius metit, ut non quis quod dixi priuari prophetas extimet mercede, extraneum quid inducit et inopinabile et sensibilibus non contingens, ceu spiritualium principium existens.
34.2.20 Nam in rebus quidem sensibilibus si contigerit alium seminare et alium metere, non simul letantur et dolent qui seminant ut aliis laborantes. Letantur autem qui metunt soli.
34.2.21 Hic autem non ita, sed et qui non metunt qui seminarunt, similiter hiis qui metunt letantur. Vnde manifestum est quoniam et hii communicant mercedibus. Ego misi uos metere quod uos non laborastis, alii laborauerunt et uos in laborem eorum introistis.
34.2.22 Hac hortatur magis eos. Quia enim uidebatur laboriosa res esse orbem terrarum circuire et predicare, ostendit quoniam et facillimum est.
34.2.23 Etenim quod ualde laboriosum illud erat, et quod multa fatigatione indigebat patet, hoc scilicet submitere semina et animam indoctam inducere in dei cognitionem. Cuius igitur gratia hec loquitur?
34.2.24 Vt cum eos miserit ad predicandum, non turbentur quasi ad rem laboriosam missi. Ne igitur recidatis. Quod enim laboriosius, hoc prophetarum fuit ait. Et testatur opus sermoni quoniam uos ad leuia uenistis.
34.2.25 Sicut enim in messe cum facilitate fructus congregatur et in uno momento area manipulis repletur, non expectantibus temporum uersiones et hiemem, et uer et ymbrem, ita et nunc fit et opera clamant.
34.2.26 In medio denique eo dicente hoc, exierunt Samaritani et congregabatur repente simul fructus. Ergo hos enigmatice insinuans dixit: Leuate oculos uestros et uidete quoniam regiones albe sunt iam ad messem.
34.2.27 Dixit enim hec et opus apparuit et uerba in rebus uidebantur. Ex ciuitate autem illa multi, ait, crediderunt in eum Samaritanorum, propter sermonem mulieris testantis quoniam dixit michi omnia quecumque feci.
34.2.28 Simul audierunt mulierem et crediderunt. Conspiciebant enim quoniam nequequam admirata esset ad gratiam mulier eum qui redarguerat eius delicta. Neque nimirum ut gratificaret alii, suam diuulgaret uitam.
Morale xxxiiii. Oportet eum qui penitet non solum actione penitere et desistere, sed et in mente contraria facere hiis que peccauit.
34.3.1 Imitemur utique deprecor mulierem et nos et in propriis peccatis non erubescamus homines sed timeamus ut oportet deum, qui et nunc uidet que fiunt, et tunc punit eos qui non penitentiam hic agunt.
34.3.2 Quoniam nunc demum contrarium facimus. Qualiter? Quoniam eum quidem qui debet iudicare non formidamus, eos autem qui in nullo nos ledunt, hos horremus et eam que ab ipsis est uerecundiam tremimus. Propterea in quo timemus, in hoc dabimus penam.
34.3.3 Qui enim uerecundiam hominum inspicit, nunc solum. Deo autem inspiciente qui non uerecundatur agere aliquod inconueniens, neque uult penitere et transmutari in illo die non in conspectu unius et secundi, sed uniuerso orbe terrarum considerante exemplificatur. Paris 124; Harley 169*
34.3.4 Quoniam enim et bonorum actuum et non talium magnum theatrum illic sedet, ouium et hedorum parabola te erudiat. Sed et adhuc beatus Paulus dicens:
34.3.5 Oportet autem nos representari ante tribunal Christi, ut unusquisque ferat ea que egit per corpus, siue bonum siue malum.
34.3.6 Egisti quid malum uel cogitasti et lates homines? Sed deum non lates, sed nullius horum tibi cura est. Oculi autem hominum sunt tibi timor?
34.3.7 Igitur excogita quoniam neque homines latere potes secundum diem illam, et fias teipso religiosior. Omnia enim ut ymagine tunc stabunt secundum oculos nostros, ut per se condempnatus unusquisque sit de reliquo. Et hoc manifestum est a diuite.
34.3.8 Etenim despectum pauperem Lazarum dico, ante oculos uidit stantem diues. Et quoniam multociens abhominatus est dignum, hunc rogat mitigationem tunc ei fieri.
34.3.9 Igitur rogo et deprecor et si nullus sciuerit que nostra, unusquisque nostrum in suam conscientiam intrare et sedere sibi ipsi facere iudicem cogitationem, et in medium ducere ea que deliquit.
34.3.10 Alioquin et si non uult quis diuulgari que sua sunt in illo die, sanet iam uulnera, imponet pharmata penitentie. Licet enim licet et mille plenum uulneribus abire sanum.
34.3.11 Si enim dimiseritis ait, dimittet et uobis pater meus celestis. Si uero non dimiseritis, neque ille uobis dimittet. Sicut enim in baptismate occulta peccata non ultra apparent, ita et hec disparebunt, si uoluerimus penitere.
34.3.12 Est autem penitencia hec, id est non ultra eadem facere. Qui enim eadem temptat, assimulatur cani qui ad proprium redit uomitum.
34.3.13 Oportet igitur desistere et ab actione et mente eorum que ausus est, et desistentes, farmaca imponere uulneribus que contraria peccatorum. Puta quid dico? Rapuisti et auaritiam persequtus es? Desiste a rapina et impone elemosinam uulneri.
34.3.14 Fornicatus es? Desiste a fornicatione et pone castitatem ulceri. Maledixisti fratri et nocuisti? Cessa accusans et impone amorem.
34.3.15 Et secundum unumquodque delictorum, ita faciamus. Et non transcurramus simpliciter peccata. Institit enim institit de reliquo noxarum tempus. Idcirco et Paulus dixit: Dominus prope est, nullo solliciti sitis.
34.3.16 Michi autem fortassis contrarium est dicere nunc: Dominus prope est solliciti sitis. Igitur illi quidem audiebant bene: Nullo solliciti sitis, ceu in tribulationibus et agonibus et laboribus existens.
34.3.17 Qui uero in rapinis uiuunt et uoluptatibus qui grauiores noxas debent dare, non hoc sed illud digni erunt utique audire: Dominus prope est solliciti sitis.
34.3.18 Neque enim multum relinquitur consummationis tempus, sed ad finem de reliquo mundus festinat, hoc tribulationes, hoc terre motus, hoc amor infrigidatus ita ut apparet.
34.3.19 Sicut enim corpus laborans et prope finem existens, mille euertit malitias. Et domo debente cadere, multa antea eadem consueuerunt et a tecto et a parietibus. Ita et orbis terrarum prope et in ianuis stetit consummatio. Et propterea infinita et disseminata sunt ubique mala.
34.3.20 Si igitur tunc dominus prope est, si ante trecentos annos quando hec dicebantur, plenitudinem temporum tempus illud Paulus uocauit tunc, multo magis presens?
34.3.21 Sed fortassis ait proper hoc ipsum decredunt quidem. Et nimirum propter hoc credere oportet magis. Vnde nouisti homo quoniam non prope est finis?
34.3.22 Quoniam non post breue tempus obuiabunt que dicta sunt. Sicut enim anni finem ultimum diem non dicimus esse solum, sed et ultimum mensem. Et nimirum triginta dies habentem, ita et tantorum annorum et si quadringentos annos finem dicam, non peccabo.
34.3.23 Itaque et tunc presonabat finem. Recorripiamus igitur nosipsos, lasciuiamus timore dei.
34.3.24 Etenim in otio morantibus nobis et non ualde sollicitis existentibus neque expectantibus, instabit repente simul aduentus. Et hec ostendens Christus dixit: Sicut autem dies Noe et Loth, ita erit et aduentus filii hominis.
34.3.25 Hoc et Paulus Thessalonicensibus scribens indicat: Quando enim dixerint pax et munimen, tunc repentinus eis instat interitus. Sicut enim pressura in uentre habenti et non effugiunt. Quid docere per hoc nos uult?
34.3.26 Multociens pregnantes mulieres secundum seipsas ludentes et pulmentum facientes, aut in balneo aut in foro contingents, nichil futurorum preuidentes a dolore capte sunt repente simul.
34.3.27 Quia igitur et nostra talia sumus semper preparati. Non enim semper hec audiemus, non semper horum potestatem habebimus. In inferno enim, ait, quis confitebitur tibi?
34.3.28 Quocirca hec peniteamus, ut ita propicium deum inueniamus secundum futuram diem. Et multa potiamur ea que ab ipso est clementia, qua fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum amen.