PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.23 Quoniam prius eos quod dixi questione attentiores operari uoluit et assuefacere et per talia enigmata audire que dicuntur. Que autem est uoluntas patris dicit de cetero eam et interpretatur.
CLOSE
Griffolini

34.1.23 Primum igitur, ut dixi, obscuriori sermone attentiores reddit, et ut melius quae dicturus erat, intelligerent, assuefacit. Quae uero sit uoluntas patris iam interpretatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.23 Primum igitur, vt dixi, obscuriori sermone attentiores reddit, et vt melius quae dicturus erat intelligerent, assuefacit: quae vero sit voluntas patris, iam interpretatur.
CLOSE
Montfaucon

34.1.23 Primo igitur, ut dixi, ex dubitatione attentiores illos reddit, atque assuefacit, ut etiam per aenigmata, dicta intelligant. Quid autem sit voluntas Patris, deinceps explicat.