Commentarius

[Homilia 34]

34.1.1 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dixit hominibus: Venite, videte hominem, qui dixit mihi quaecumque feci. Numquid ispe est Christus?

34.1.2 Multo nos fervore oportet, multo excitari studio; alioquin promissa bona consequi non poterimus, quod significans Christus modo quidem ait,

34.1.3 Si quis non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus; modo autem, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?

34.1.4 Utroque dicto, fervantem incensumque discipulum nobis, et ad omnia subeunda pericula paratum significat.

34.1.5 Talis erat et haec mulier: ita enim verbis Christi incensa est, ut relicta hydria et aqua, cujus gratia eo concesserat, et in urbem accurrens, universum populum ad Jesum traheret. Venite, inquit, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci.

34.1.6 Vide studium, vide prudentiam; venerat ut aquam hauriret, et cum verum fontem invenisset, fontem sub sensum cadentem despexit, ut nos doceret, etsi exiguo exemplo, spirituali doctrinae intentos saecularia omnia1862 om. contemnere oportere, nullamque quantum in nobis est, illorum rationem habere:

34.1.7 quod et Apostoli fecerunt, ipsa quoque, imo ferventius praestitit. Illi namque vocati, retia dimiserunt; haec vero sponte sua, nullo praecipiente, relinquit hydriam et Evangelistarum officio fungitur, gaudio ipsi alas addente;

34.1.8 neque unum aut alterum, ut Andreas et Philippus, sed universam commovet civitatem, et tantum populum ad Christum adducit.

34.1.9 Et vide quam prudenter loquatur. Non dixit, Venite, videte Christum; sed cum eadem attemperatione qua Christus ipsam ceperat, illos allicit.

34.1.10 Venite, inquit, videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci, nec puduit illam dicere, dixit mihi omnia quaecumque feci, etsi dicere potuisset, Venite, videte Prophetam.

34.1.11 Verum cum anima divino igne succensa est, nihil ultra terrenum respicit, non famam, non infamiam; sed flammae tantum ardore movetur. Numquid ipse est Christus?

34.1.12 Animadverte iterum magnam mulieris sapientiam. Neque penitus affirmat, neque reticet. Volebat enim non ex opinione sua illos inducere; sed illo audito, ipsos suae sententiae consortes habere, unde res magis probabilis evasura erat.

34.1.13 Atqui non totam vitam suam ipsi Christus declaraverat; sed ex dictis caeterorum quoque notitiam ipsum habere credidit. Nec dixit, Venite, credite; sed, Venite, videte, quod sane levius erat, et magis ipsos allicere poterat.

34.1.14 Vidisti mulieris sapientiam? Sciebat enim, et plane sciebat, illo degustato fonte, idipsum illis eventurum esse quod sibi evenerat.

34.1.15 Atqui alius crassioris ingenii, criminationem sibi factam obscurius dixisset; illa vero vitam suam declarat et in medium adducit, ut omnes attaheret caparetque.

34.1.16 Interea rogabant eum discipuli ejus, dicentes: Rabbi, manducarogabant. Illud rogabant, idiomate suo hic significat, hortabantur. Videntes enim eum ex itinere et aestu defatigatum, hortabantur eum.

34.1.17 Non enim ex petulantia, sed ex amore doctoris ad cibum sumendum pellebant. Quid ergo Christus? Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis: Dicebant ergo ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?

34.1.18 Quid ergo miraris si mulier aquam audiens, vere aquam esse arbitrabatur, quando discipuli pari sunt modo affecti, nihilque spirituale intelligunt; sed dubitant, dum doctori reverentiam et honorem pro more exhibent, ac mutuo1862: mutue colloquuntur, nec audent ab illo sciscitari?

34.1.19 Hoc etiam alibi faciunt, dum interrogare cupientes, abstinent tamen. Quid ergo Christus? Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, et perficiam opus ejus.

34.1.20 Hominum salutem hic cibum vocat, ostendens cum quanta cura nobis provideat. Ut enim nos cibum, ita ille nostram salutem desiderat.

34.1.21 Audi vero quo pacto non ubique omnia cito revelet, sed primo auditorem in dubitationem conjiciat, ut postquam quaerere incepit quid sit illud quod dicitur, cum dubitando laborat, libentius id quod quaerebat expositum accipiat, et ad audiendum magis excitetur.

34.1.22 Cur ergo non statim dixit, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei: quod etsi non omnino clarum, tamen clarius illo erat, quod jam dixerat. Sed quid? Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

34.1.23 Primo igitur, ut dixi, ex dubitatione attentiores illos reddit, atque assuefacit, ut etiam per aenigmata, dicta intelligant. Quid autem sit voluntas Patris, deinceps explicat.

34.1.24 Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis, Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.

34.2.1 En rursum familiaribus verbis illos ad sublimium rerum contemplationem erigit: nam cum cibum dixit, nihil aliud quam futuram hominum salutem declaravit;

34.2.2 ager rursum et messis hoc ipsum significant, animarum nempe multitudinem ad praedicantes excipiendos paratam. Oculos autem hic dicit et mentis et corporis.

34.2.3 Nam videbant Samaritanorum turbam venientem, illorum vero promptam voluntatem regiones albas appellat. Quemadmodum enim spicae, cum albae sunt, jam ad messem sunt paratae; sic et isti ad salutem jam sunt parati et idonei.

34.2.4 Et cur non clare dixit, illos ad credendum accedere, et paratos ad verbum suscipiendum esse, a prophetis jam institutos, et fructum reddituros; sed regionem et messem ipsos appellavit? Quid sibi volunt hae figurae?

34.2.5 Neque enim hic tantum, sed etiam per totum Evangelium id agit: et prophetae quoque eo ipso utuntur more, et metaphorice multa dicunt. Quanam ergo de causa? Neque enim temere Spiritus gratia sic instituit. Sed cur tandem?

34.2.6 Duabus de causis: primo, ut major dictorum emphasis esset, et ea in conspectu ponerentur: mens enim imaginem rebus consonam assequuta, magis excitatur, ac res quasi depictas videns, ab illis magis abripitur; haec prior est causa.

34.2.7 Secundo, ut narratio sit suavior, et dictorum memoria magis perseveret. Neque enim ita sententia accipitur, neque ita suadet auditoribus multis, ut narratio per res ipsas, quarum experimentum habemus.

34.2.8 Quod in parabola sapientissime tractatum videre est. Et qui metit, mercedem accipit, et fructum colligit in vitam aeternam.

34.2.9 Nam terrenae hujus messis fructus, non ad aeternam, sed ad temporaneam vitam juvat; spiritualis vero messis fructus, ad immortalem vitam.

34.2.10 Viden’ quomodo verba quidem sensibilia sint, sensus vero spirituales; atque ipsa verba a caelestibus terrena distinguant?

34.2.11 Quod enim de aqua dixit, postquam ejus proprietatem indicaverat, qui bibit ex hac aqua, non sitiet; idipsum hic facit, cum ait hunc fructum colligi in vitam aeternam: ut et qui seminat et qui metit simul gaudeant.

34.2.12 Quis est qui seminat, quis est qui metit? Prophetae semen jecere, nec ipsi messuere, sed Apostoli. Neque tamen ideo illi a voluptate et mercede laborum privati sunt; sed nobiscum laetantur et gaudent, etiamsi non nobiscum metant: neque enim messis opus idem est ac sementis.

34.2.13 Ubi igitur minor est labor, et major voluptas; ad hoc vos servavi, non ad sementem, ubi multum laboratur. In messe namque amplus est proventus, labor vero non tantus, sed multa facilitas.

34.2.14 Hic autem vult significare prophetarum voluntatem eam esse, ut homines ad me accedant; hoc et lex apparavit. Ideo seminarunt, ut hunc fructum parerent.

34.2.15 Ostendit quoque se misisse illos, ac multam inter veterem et novam legem esse affinitatem, simulque omnia per hanc parabolam efficit.

34.2.16 Meminit autem proverbii cujusdam, quod in multorum ore ferebatur. In hoc enim, inquit, est verbum verum; quia alius est qui seminat, alius est qui metit.

34.2.17 Haec autem dicebant multi, num alii labores ferrent, alii fructus decerperent: dicitque: hic sermo jam verus est: prophetae quidem laborarunt, vos autem laborum ipsorum fructum decerpitis; non dixit mercedem: neque enim illi sine mercede tantum suscepere laborem; sed fructum.

34.2.18 Hoc et Daniel fecit; ipse namque proverbium hoc commemorat: Exiit ab iniquis scelus. David quoque flendo hujus proverbii meminit. Ideo jam prius dixerat: Ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.

34.2.19 Quia enim dicturus erat alium seminaturum, alium messurum esse, ne quis, ut dixi, putaret prophetas mercede privari sua, novum quidpiam et inexspectatum dicit; quod in rebus sensilibus non accidat, sed in spiritualibus eximium sit.

34.2.20 In sensilibus enim si contingat alium serere, alium metere, non una gaudent, sed dolet is qui seminavit, utpote qui alteri laboraverit; gaudent vero ii tantum qui metunt.

34.2.21 Hic autem non ita; sed qui non metunt ea quae seminarunt, una cum metentibus gaudent; unde palam est eos mercedis esse consortes. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laborarunt, et vos in laborem eorum intrastis.

34.2.22 Hoc pacto illos melius hortatur. Quia enim laboriosum videbatur esse totum orbem peragrare et praedicare; rem esse facilem ostendit.

34.2.23 Nam hoc laboriosum, hoc multi sudoris erat, semina jacere, et animam non initiatam ad Dei cognitionem deducere. Cur autem haec loquitur?

34.2.24 Ut cum mitteret eos ad praedicandum, non turbarentur, quasi ad rem laboriosam missi. Prophetarum quippe munus longe magis laboriosum erat, ut res ipsa testificatur; vos ad facilia venistis.

34.2.25 Sicut enim in messe facile fructus colligitur, et brevi tempore area manipulis impletur, nec tempora exspectantur, non hiems, non ver, non imber; ita et nunc fit; ut ipsa opera clamant.

34.2.26 Dum haec ille diceret; exierunt Samaritani, et confertim collectus est fructus; ideo dicebat: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt.

34.2.27 Haec dixit, et res ipsa visa est, sermonem opera sequuta sunt. Nam ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.

34.2.28 Videbant enim eam non ad gratiam laudasse illum, qui peccata sua coarguisset; neque ut gratiam cujuspiam sibi conciliaret, vitia sua omnibus patefacere.

34.3.1 Hanc ergo mulierem et nos imitemur, et in peccatis nostris vulgandis ne vereamur homines; sed Deum ut par est timeamus, qui et nunc facinora nostra videt, et tunc puniturus est eos qui nunc poenitentiam non agunt.

34.3.2 At nos contra, eum qui nos judicaturus est non timemus; eos autem qui nobis nocere nequeunt, formidamus, tremimusque ne apud illos infamia laboremus; idcirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.

34.3.3 Nam qui solum ne hominibus turpis videatur cavet, neque erubescit Deo vidente nefarium quidpiam patrare; si non poenitentiam agat, in illa die non ante unum aut duos, sed orbe toto vidente traducetur.

34.3.4 Nam quod ad bona et mala opera spectanda, magnus ibi consessus sit, parabola ovium et haedorum te doceat, necnon beatus Paulus qui dicit:

34.3.5 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gesserit, sive bonum, sive malum; et rursus, qui manifestabit abscondita tenebrarum.

34.3.6 Commisisti aliquod peccatum, aut cogitasti illud, et hominibus occultas? at Deo non occultas: et tamen nihil curas; oculos autem hominum formidas.

34.3.7 Cogita ergo te non homines latere posse in die illo. Omnia enim quasi in imagine tunc stabunt ante oculos nostros, ut unusquisque contra se ferat sententiam; quod ex divite palam est.

34.3.8 Etenim pauperem illum quem despexerat, Lazarum dico, ob oculos stantem dives vidit, et quem cum horrore depulerat digitum jam rogat sibi solatio esse.

34.3.9 Rogo igitur, etsi nemo nostra videat, singuli in suam conscientam ingrediantur, et judicem sibi rationem constituant, peccata in medium agant.

34.3.10 Et nisi velint ea in die illa terribili promulgari, poenitentiae remedia apponant, ac vulnera sanent. Potest enim, potest quisque etsi mille plagis onustus, sanus abire.

34.3.11 Nam si dimiseritis, inquit, peccata dimittentur vobis; si non dimiseritis, non dimittentur. Quemadmodum enim1862: om. in baptismate abluta peccata non amplius apparent; ita et haec delebuntur, si poenitentiam agamus.

34.3.12 In hoc autem poenitentia sita est, ne eadem ipsa patrentur: Nam qui ad peccata revertitur, similis est cani ad vomitum suum redeunti; necnon ei qui secundum proverbium ignem verberat, et in pertuso dolio haurit.

34.3.13 Oportet ergo et re et animo a sceleribus abstinere, atque contraria peccatis singulis remedia apponere. Exempli causa, rapuisti, et avarus fuisti? a rapina abstine, et eleemosynae remedium vulneri admove.

34.3.14 Fornicatus es?A fornicatione absiste, et vulneri castitatem appone. Fratris tui famam verbo laesisti, ipsique nocuisti? A maledictis abstine, et caritatis remedium appone.

34.3.15 Ita per singula faciamus, neque peccata transcurramus. Nam instat demum, instat certe rationis reddendae tempus. Ideo Paulus dicebat: Dominus prope est; nihil soliciti sitis.

34.3.16 Sed nobis forte contra dicendum est, Dominus prope est, soliciti estote. Illi namque tunc pulcre audiebant, Nihil soliciti sitis, qui in aerumnis, laboribus, certaminibus degebant.

34.3.17 Qui autem in rapinis versantur, in voluptate, qui graves reddituri sunt rationes, non hoc, sed illud merito audierint, Dominus prope est, soliciti estote.

34.3.18 Non enim longe a consummatione absumus, sed ad finem jam mundus vergit. Hoc praenunciant bella, aerumnae, terrae motus, hoc exstincta caritas.

34.3.19 Sicut enim corpus exspirans et morti proximum, mille doloribus afficitur, et ruitura domus multa praemittit quae ex tecto et ex parietibus decidunt; sic consummatio orbis jam prope et pro foribus est: ideo mala undique ipsum invadunt.

34.3.20 Nam si tunc Dominus prope erat, multo magis nunc prope est. Si ante quadringentos annos cum haec dicerentur, tempus illud plenitudinem temporum Paulus vocabat, multo magis praesens tempus ita vocandum.

34.3.21 At fortassis ideo quidam non credunt, atqui ideo magis credendum. Unde nosti, mi homo, finem et supra dicta non prope esse?

34.3.22 Certe ut anni finem non diem ultimum dicimus esse, sed etiam ultimum mensem, etsi triginta dierum sit; ita si tot annorum quadringentesimum esse finem dixerimus, non aberrabimus.

34.3.23 Itaque jam tunc ille finem praenunciavit. Coerceamus igitur nos ipsos: laetemur in timore Dei.

34.3.24 Etenim nobis cum licentia versantibus, non valde curantibus, non exspectantibus, repente aderit Dei adventus: quod significans Christus dicebat: Sicut enim factum est in diebus Noe, et in diebus Lot, sic erit in consummatione saeculi hujus.

34.3.25 Hoc et Paulus sic declarat: Cum dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis. Quid est dolor in utero habentis?

34.3.26 Saepe praegnantes mulieres, dum ludunt, prandent, in balneo, in foro sunt, de futuro nihil cogitantes, repentinis invaduntur doloribus.

34.3.27 Cum ergo ejusdem conditionis res nostrae sint, simus semper parati. Non enim semper haec audiemus, non semper hanc potestatem habebimus. In inferno, inquit, quis confitebitur tibi?

34.3.28 Hic itaque poenitentiam agamus; ut sic Deum propitium habeamus, ac plenam delictorum veniam consequamur: quam utinam omnes impetremus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY