34.2.19 Quia enim debebat dicere quoniam alius seminat, alius metit, ut non quis quod dixi priuari prophetas extimet mercede, extraneum quid inducit et inopinabile et sensibilibus non contingens, ceu spiritualium principium existens.
34.2.19 Cum dicendum esset, alius seminauit, alius metit. Et ne quis, ut diximus, prophetas mercede fraudatos putaret, nouum quiddam et praeter opinionem et a1470/1486/1530: om. sensibus abhorrens, sed in spiritualibus egregium narrat.
34.2.19 Cum dicendum esset, alius seminauit, alius metit. et ne quis, vt diximus, prophetas mercede fraudatos putaret, nouum quiddam, et praeter opinionem, et sensibus abhorrens, sed in spiritalibus egregium narrat:
34.2.19 Quia enim dicturus erat alium seminaturum, alium messurum esse, ne quis, ut dixi, putaret prophetas mercede privari sua, novum quidpiam et inexspectatum dicit; quod in rebus sensilibus non accidat, sed in spiritualibus eximium sit.