Homilia XXXIV (xxxiii)

34.1.1 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in ciuitatem, et dixit illis hominibus: Venite et uidete hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Nunquid ipse est Christus?

34.1.2 Multo nobis feruore opus est multo studio, quibus excitemur. AlioquinF: alioqui impossibile est, ut promissa nobis bona consequamur. Quod significans Christus nunc quidem1470: quidam ait:

34.1.3 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Nunc uero: Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut1470/1486/1530: om. accendatur?

34.1.4 Quibus uerbis flagrantem et incensum discipulum, et in omne periculum promptissimum nobis proponit.

34.1.5 Qualis haec fuit mulier.1530: Qualis enim fuit haec mulier? Adeo enim audito Iesu incensa est, ut relicta hydria et aqua, cuius gratia eo concesserat, in ciuitatem properaret, et ad Christum uniuersum populum traheret. Venite, inquit, et uidete hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci.

34.1.6 Consydera mulieris studium. Consydera sapientiam. Venerat hauriendae aquae gratia, et cum uerum fontem inuenisset, contempsit alterum, ut nos exemplo licet paruo admoneret spiritalium gratia saecularia omnia esse nobis contemnenda, neque eorum nisi ad necessitatem ullam rationem habendam.

34.1.7 Quod et apostoli fecerunt, et haec in praesentia mulier. Siquidem illi a Iesu uocati retia reliquerunt, haec sponte sua relinquit hydriam, et superna proueniente gratia, apostolico munere fungitur.

34.1.8 Neque unum aut alterum, ut Andreas et Philippus, sed uniuersam aduocat ciuitatem, et populum ad Christum adducit.

34.1.9 Et contemplare mulieris prudentiam. Non dixit: Venite, uidete Christum, sed ea qua ipsa allecta est humilitate, allicit populares suos.

34.1.10 Venite, inquit, et uidete hominem qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Atqui aliter dicere potuisset: Venite, uidete prophetam.

34.1.11 Sed cum anima diuino igne exardescit, nihil amplius terrenum curat, non gloriam, non dedecus1470/1486/1530: decus, sed eius flammae feruore tantum mouetur. Nunquid ipse est Christus?

34.1.12 Animaduerte iterum immensam mulieris sapientiam. Neque affirmat Christum esse, neque reticet. Noluit enim1470/1486/1530: om. huius se opinionis auctorem, sed suo ipsorum auditu inductis hoc ipsis persuaderi, quod longe futurum erat probabilius.

34.1.13 Sed non omnem uitam suam a Christo acceperat. Ex iis1530: his tamen quae dixerat et coetera credidit. Neque dixit: Venite et credite, sed: Videte, quod etB: om. leuius erat et persuasibilius.

34.1.14 Animaduertis mulieris sapientiam? Proculdubio intelligebat, modo illum fontem gustarent, eadem de eo, quae et ipsa sensuros.

34.1.15 Quod siquis crassiori esset ingenio, ut cognoscere eum non posset, uitam suam a Christo patefactam in medium adducit, ut uel hinc omnes alliciat.

34.1.16 Interea rogabant eum1530: eam discipuli eius dicentes: Rabbi, manduca. Hoc non improbitate quadam, sed amore et studio in magistrum dicebant, cum itinere et aestu fatigatum uiderent.

34.1.17 Quibus Christus: Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad inuicem. Nunquid aliquis attulit ei manducare?

34.1.18 Quid mirum si mulier aquae appellatione, aquam esse opinabatur, quando et discipuli eodem in errore deprehenduntur?1470/1486/1530: deprehenduntur, neque adhuc spiritalia intelligunt, sed ambigunt? Solitum tamen magistro honorem tribuunt, et mutuis inuicem sermonibus eum percontari non audent,

34.1.19 quod et alias fecerunt, cum etiam cuperent interrogare. Quid Christus? Meus cibus est, ut faciam uoluntatemF: uoluptatem eius, qui misit me, et perficiam opus eius.

34.1.20 Hominum salutem hoc in loco cibum appellat, ut quanta salutis nostrae cura et desyderio teneatur, ostendat. Sicut enim nos cibum, ita Christus humani generis salutem desyderat.

34.1.21 Accipe autem quo pacto non omnia semper palam ante oculos ponit, sed primum obscuritate quadam inuoluit auditorem, ut inter dubitandum inquirendo laborans, certius ueritatem inueniat, et magis excitetur auditor.

34.1.22 Quamobrem non primum dixit: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei, quod et si non manifestum erat, tamen intellectu facilius, quam ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis?1470/1486/1530: nescitis:

34.1.23 Primum igitur, ut dixi, obscuriori sermone attentiores reddit, et ut melius quae dicturus erat, intelligerent, assuefacit. Quae uero sit uoluntas patris iam interpretatur.

34.1.24 Nonne uos, inquit, dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis uenit? Ecce dico uobis: Leuate oculos uestros et uidete regiones, quia albae sunt iam ad messem.

34.2.1 Ecce iterum familiaribus nominibus ad maiorem eos erigit contemplationem. Nam cibi appellatione nihil aliud quam futuram hominum salutem demonstrat.

34.2.2 Regionis autem et messis animarum multitudinem, quae in ipsius praedicationem1530: praedicatione erant crediturae. Oculos autem et mentis et corporis significat.

34.2.3 Iam enim uenientium Samaritanorum turbam uidebant1530: uidebat, quorum feruorem et promptissimam uoluntatem albas regiones appellat. Sicut enim spicae flauescentes messem indicant, et iam manus postulant, ita illi properabant ad salutem.

34.2.4 Et quid non apertius dixit, prompto eos animo uenire, ut et docerentur et crederent, et a prophetis persuasi fructum redderent?1470/1486/1530: redderent. Sed regionem tantum et messem appellauit?B: appellauit. Quid sibi hae1486: hec uolunt translationes?1470/1486/1530: translationes:

34.2.5 quibus non hic tantum, sed per totum utitur Euangelium.1530: Euangelium? Itidem et prophetae plurimum hisB/1470/1486: iis uti assolent,1470/1486: assolent? qua nam hoc gratia? Neque enim temere spiritus sanctus ita instituit.

34.2.6 Duabus rationibus, primum ut significantius loqueretur, et magis ante oculos poneret. Mens enim familiarium rerum imagine concepta magis suscitatur, et tanquam in pictura rem ipsam magis amplectitur.

34.2.7 Deinde ut iucundior esset narratio, et diutius animo immoraretur. Non enim1530: om. tam facile sententia capitur, neque ita trahit auditorum multitudinem, ut rerum narratio, et per ea maxime quorum periculum fecimus descriptio.

34.2.8 Similitudo quoque multam prae se fert sapientiam. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in uitam aeternam.

34.2.9 Huius terrenae messis fructus ad aeternam non peruenit uitam, sed in hac fluxa et caduca consumitur, ille autem perpetuo nos comitatur.

34.2.10 Animaduertis enim uerba quidem sensibilia, sensus uero spiritales, et quo pacto terrena a caelestibus separat1486: seperat?

34.2.11 Quod enim de aqua more suo dixit, quod qui biberit ex hac aqua non sitiet, hoc et nunc dicit, quod congregat fructum in uitam aeternam, ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.

34.2.12 Quis sator,1470/1486/1530: sator? quisB: qui messor est? Prophetae satores, non messuerunt tamen, sed apostoli. Atqui non propterea uoluptate et fructu laborum priuantur, sed uobiscum gaudent, quamuis uobiscum una non messuerint1470/1486/1530: messuerunt. Neque enim messis serendi habet difficultatem.

34.2.13 In1470/1486/1530: et in messe minus laboris est, et plus uoluptatis. Ad hoc uos reseruaui1470/1486/1530: seruaui, non ad serendum ubi plurimum laboratur. In metendo1530: metendo autem et prouentus uber et labor remissior.

34.2.14 Hinc prophetarum uoluntatem fuisse demonstrat, ut humanum genus ad Christum allicerent, hoc et1486: est legem conatam1530: communicatam. Propterea seminasse ut hunc parerent fructum,

34.2.15 et se eos misisse, et magnam inter uetus et nouum testamentum1530: testamentum esse cognationem. Quae omnia hac similitudine ostendit.

34.2.16 Meminit autem prouerbii quod in ore multorum est. In hoc enim est uerbum uetus, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

34.2.17 Hoc frequens dictum erat quandoF: quatenus alius labores, alius fructum reportaret, quod prouerbium hic maxime uerum deprehendi dicit. Laborarunt enim prophetae, uos fructus inde capitis. Neque dicit mercedem. Neque enim multus illorum labor, sed fructus fuit.

34.2.18 Hoc et Daniel fecit. Etenim ipse prouerbii meminit dicentis: Exiit ab iniquis peccatum. Et Dauid etiam in fletu suo eius mentionem facit. Propterea hoc praeoccupans Iesus inquit: Vt et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.

34.2.19 Cum dicendum esset, alius seminauit, alius metit. Et ne quis, ut diximus, prophetas mercede fraudatos putaret, nouum quiddam et praeter opinionem et a1470/1486/1530: om. sensibus abhorrens, sed in spiritualibus egregium narrat.

34.2.20 Siquidem in his terrenis, si alium seminare contingit, alium metere, non simul gaudent, sed alteri dolent, utpote qui pro aliis laborem susceperint. Soli autem messores gaudent.

34.2.21 Hic autem qui non metunt, quae seminarunt, eadem qua1486: que metentes afficiuntur laetitia. Vnde perspicuum est eos mercedis esse participes. Ego misi uos metere quod uos non laborastis, alii laborarunt, et uos in labores eorum intrastis.

34.2.22 His eos uerbis magis hortatur. Cum enim laboriosum uideretur orbem terrarum peragrare, et praedicationibus insistere, eius facilitatem ostendit.

34.2.23 Laboriosior erat satio, et maiori egebat solicitudine semina spargere, et ad dei cognitionem animam erudire.

34.2.24 Hoc autem dixit, ne ad praedicandum dimissi, tanquam maximum onus subeuntes perturbarentur. Magis enim prophetae laborarunt1486/1530: laborauerunt, quod ratione confirmat, quoniam facilius ipsi opus susceperint.

34.2.25 Siquidem ut in messe facile fructus colligitur, et breui impletur area, neque tempora expectantur, non hyems, non uer, non pluuiae, ita nunc opera ipsa clamant.

34.2.26 Dum haec diceret, exierunt Samaritani, et mox coactus est fructus. Propterea inquit: Leuate oculos uestros, et uidete regiones quia albae sunt.

34.2.27 Verba res ipsa confirmauit. Ex ciuitate enim illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter uerbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci.

34.2.28 Videbant enim non ad gratiam locutam, neque qui peccata sua narrarit admiratam, neque ut alterius sibi amorem conciliaret, suam manifestam uitam facere1470/1486/1530: faceret.

34.3.1 Hanc et1486: vt nos mulierem imitemur, et in peccatis quae commisimus, confitendis neminem uereamur, deum duntaxat1486: duntaxt, ut decet, formidemus, qui et nunc opera nostra uidet, et tunc quos in praesentia non poenitet, damnabit.

34.3.2 At nos contra futurum iudicem minime timemus, sed qui nihil nobis possunt officere, eos et horrescimus, et pudore tremimus. Iccirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.

34.3.3 Nam qui in hac uita solo hominum pudore afficiuntur, deum uniuersa spectantem minime curant, quin1486/1530: qui in omnia scelera prolabantur1470/1486/1530: prolabuntur, quos nihil pudet, qui non mutantur, ii1530: hi in die illa non uno praesente, uel altero, sed uniuerso mundo teste manifestabuntur.

34.3.4 Nam quod bonorum operum et malorum magnum illic spectaculum pateat, ouium et hedorum similitudo edocet, et beatissimus Paulus his uerbis testatur:

34.3.5 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gesserit siue bonum siue malum.

34.3.6 Commisisti aliquod scelus, aut animo agitasti, homines celas, non deum, et nihil curas, oculos hominum formidas.

34.3.7 Intellige igitur in illo die te ne homines quidem quicquam celaturum. Omnia nanque oculis nostris representabuntur, unusquisque singulorum scelera punienda iudicabit. Quod ex diuite uideri licet,

34.3.8 qui cum Lazarum pauperem, et iam saepe numero a se contemptum, et maledictis affectum intueretur, ut intincto in aquam digito, linguam suam refrigeret, obsecrat.

34.3.9 Vos autem hortor, dilectissimi, ut etsi nemo opera uestra1486: nostra uideat, ut singuli suam conscientiam ingrediatur1470/1486/1530: ingrediantur, et iudicem sibi rationem constituat1470/1486/1530: constituant, errata sua in medium adducat1470/1486/1530: adducant,

34.3.10 nisi uelit1470/1486/1530: velint in die illa horrenda uniuerso orbi ea manifesta1470/1486/1530: manifeste patere. Sanentur iam uulnera. Sumatur poenitentiae1486: penitentis; 1530: poenitentis1486: penitentis; 1530: poenitentis medicina. Potest etiam qui innumeris sit confectus uulneribus sanus euadere.

34.3.11 Si dimittitis, inquit, dimittetur uobis. Et sicut in baptismate abluta peccata non amplius apparent, ita et dimittendo abluuntur, si poenitere uoluerimus.

34.3.12 Ea demum est poenitentia ne amplius peccemus. Nam qui ad peccata reuertitur, similis est cani ad uomitum redeunti.

34.3.13 Oportet igitur et operibus et animo omni scelere uacuum esse, et uulneribus contrariam afferre medicinam, ut exempli gratia1470/1486/1530: Verbi gratia: Rapuisti, et ditatus es?1530: es, Pone modum rapinae, et eius uulneri eleemosyna medearis.

34.3.14 Scortatus es?1530: es, huic ulceri castitatis imponatur medicina. Fratrem calumniatus es et offendisti?1530: offendisti: Cessa a maledictis et caritatem amplectere,

34.3.15 et ita per singula faciamus, quae perperam commisimus, neque simpliciter iis1530: his abstineamus. Instat iam, instat, inquam1486: nunquam, tempus exigendae rationis. Ideo Paulus ait: Dominus prope est, nihil solliciti sitis.

34.3.16 Qui in anxietatibus, laboribus, miseriis,

34.3.17 qui in rapinis uiuunt, qui in deliciis graues daturi poenas, non hoc sed illud merito audiant: Dominus prope est. Nihil soliciti sitis.

34.3.18 Non enim longe a fine absumus, sed ad finem1486/1530: om. iam mundus properat, hoc bella, hoc afflictiones1486: afflictionis, hoc terremotus, hoc extincta caritas significat.

34.3.19 Quemadmodum enim corpus iam aduentante morte innumeris malis afficitur, et domus prope casum in rimas fatiscit, ita orbis terrarum ad finem properans tantis undique malis conteritur.

34.3.20 Nam si Pauli temporibus dominus prope erat, nunc profecto propius. Si ante trecentos annos finem temporum Paulus esse dixit, quid nunc dicendum?

34.3.21 Sed iccirco quidam non credunt, cum maxime sit credendum. Quo argumento homo finem appropinquare, et breui quae praedicta sunt euentura diffidis?B: diffidis.

34.3.22 Siquidem ut anni finem non ultimum duntaxat diem, sed mensem triginta dierum spatium dicimus, si1470/1486/1530: sic tot annorum etiam, si quadringentos annos finem dixerimus1470/1486: duxerimus, non errabimus.

34.3.23 Quo circa tot iam temporibus finem praenuntiauit. Cohibeamus igitur, dilectissimi, affectus nostros. Exerceamur in dei timore.

34.3.24 Etenim nobis licentia perditis nihil tale expectantibus ex improuiso dei aduentus aderit. Quod his uerbis Christus significat: Sicut factum est in diebus Noe et in diebus Lot, sic erit.

34.3.25 Et Paulus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habentis. Sed quid per hanc ultimam particulam intelligitur?

34.3.26 Saepe grauidae mulieres inter ludendum et edendum, dum balneis, dum spectaculis oblectantur, repentinis torquentur doloribus.

34.3.27 Hac et nos in hac uita conditione uersamur. Simus ergo semper parati. Non semper haec audiemus, non semper habebimus benefaciendi potestatem. In inferno, inquit, quis confitebitur tibi?1470/1486: tibi.

34.3.28 Dum hanc uitam agimus, nos poeniteat, ut deum nobis propitium reddamus, et ueniam consequamur peccatorum. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY