PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.11 Quod enim in aqua loquens fecit, quod proprium est eius ponens, quoniam qui bibit aquam hanc non sitiet, hoc et hic facit, scilicet in uitam eternam dicens, fructum congregari, ut et qui seminat simul letetur et qui metit.
CLOSE
Griffolini

34.2.11 Quod enim de aqua more suo dixit, quod qui biberit ex hac aqua non sitiet, hoc et nunc dicit, quod congregat fructum in uitam aeternam, ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.11 Quod enim de aqua more suo peculiari dixit, quod qui biberit ex hac aqua, non sitiet: hoc et nunc dicit, quod congregat fructum in vitam aeternam: vt et qui seminat, simul gaudeat1603: gaudet et qui metit.
CLOSE
Montfaucon

34.2.11 Quod enim de aqua dixit, postquam ejus proprietatem indicaverat, qui bibit ex hac aqua, non sitiet; idipsum hic facit, cum ait hunc fructum colligi in vitam aeternam: ut et qui seminat et qui metit simul gaudeant.