Omelia XXXIV (xxxiii)

34.1.1 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in ciuitatem, et dixit illis hominibus: Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque, feci: nunquid ipse est Christus?

34.1.2 Multo nobis feruore opus est, multo studio, quibus excitemur, alioquin impossibile est, vt promissa nobis bona consequamur: quod significans Christus, nunc quidem ait:

34.1.3 Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus: nunc vero, Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi accendatur?

34.1.4 Quibus verbis flagrantem et incensum discipulum, et in omne periculum promptissimum nobis proponit.

34.1.5 Talis fuit etiam haec mulier. Adeo enim audito Iesu incensa est, vt relicta hydria et aqua, cuius gratia eo concesserat, in ciuitatem properaret, et ad Christum vniuersum populum traheret. Venite, inquit, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci.

34.1.6 Considera mulieris studium, considera sapientiam: venerat hauriendae aquae gratia, et cum verum fontem inuenisset, contempsit alterum, vt nos exemplo licet paruo admoneret, spiritualium gratia secularia omnia esse nobis contemnenda, neque eorum nisi ad necessitatem vllam rationem habendam:

34.1.7 quod et apostoli fecerunt, et haec in praesentia mulier. Siquidem illi a Iesu vocati, retia reliquerunt, haec sponte sua reliquit hydriam, et superna proueniente gratia apostolico munere fungitur:

34.1.8 neque vnum aut alterum, vt Andreas et Philippus, sed vniuersam aduocat ciuitatem, et populum ad Christum adducit.

34.1.9 Et contemplare mulieris prudentiam, non dixit, Venite, videte Christum: sed ea qua ipsa allecta est humilitate, allicit populares suos.

34.1.10 Venite, inquit, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Atqui aliter dicere potuisset, Venite, videte prophetam:

34.1.11 sed cum anima diuino igne exardescit, nihil amplius terrenum curat, non gloriam, non dedecus, sed eius flammae feruore tantum mouetur. Nunquid ipse est Christus?

34.1.12 Animaduerte iterum immensam mulieris sapientiam, neque affirmat Christum esse, neque reticet. Noluit huius se opinionis authorem: sed suo ipsorum auditu inductis, hoc ipsis persuaderi, quod longe futurum erat probabilius.

34.1.13 Atqui non omnem vitam suam a Christo acceperat, ex his tamen quae dixerat, et caetera credidit. Neque dixit, Venite et credite: sed, videte: quod et leuius erat et persuasibilius.

34.1.14 Animaduertis mulieris sapientiam? proculdubio intelligebat, modo illum fontem gustarent, eadem de eo quae et ipsa sensuros:

34.1.15 quod si quis crassiori esset ingenio, vt cognoscere eum non posset, vitam suam a Christo patefactam in medium adducit, vt vel hinc omnes alliciat.

34.1.16 Interea rogabant eum discipuli eius, dicentes: Rabbi, manduca. Hoc non improbitate quadam, sed amore et studio in magistrum dicebant, cum itinere et aestu fatigatum viderent. quibus Christus:

34.1.17 Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad inuicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare?

34.1.18 Quid mirum, si mulier aquae appellatione, aquam esse opinabatur, quando et discipuli eodem in errore deprehenduntur, neque adhuc spiritalia intelligunt, sed ambigunt? Solitum tamen magistro honorem tribuunt, et mutuis inuicem sermonibus differentes, eum percontari non audent:

34.1.19 quod et alias fecerunt, cum etiam cuperent interrogare, nec interrogarunt tamen. Quid Christus? Meus cibus est, vt faciam voluntatem eius qui misit me, et perficiam opus eius.

34.1.20 Hominum salutem hoc in loco cibum appellat, vt quanta salutis nostrae cura et desiderio teneatur, ostendat: sicut enim nos cibum, ita Christus humani generis salutem desiderat.

34.1.21 Accipe autem quo pacto non omnia semper palam ante oculas1603: oculos ponit, sed primum obscuritate quadam inuoluit auditorem, vt inter dubitandum inquirendo laborans, certius veritatem inueniat, et magis excitetur auditor:

34.1.22 quam ob rem non primum dixit, Meus cibus est, vt faciam voluntatem1603: voluntatis patris mei: quod etsi non manifestum erat, tamen intellectu facilius, quam ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

34.1.23 Primum igitur, vt dixi, obscuriori sermone attentiores reddit, et vt melius quae dicturus erat intelligerent, assuefacit: quae vero sit voluntas patris, iam interpretatur.

34.1.24 Nonne vos, inquit, dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis, leuate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem.

34.2.1 Ecce iterum familiaribus nominibus ad maiorem eos erigit contemplationem: nam cibi appellatione nihil aliud, quam futuram hominum salutem demonstrat:

34.2.2 regionis autem et messis, animarum multitudinem, quae in ipsius praedicatione erant crediturae: oculos autem et mentis et corporis significat.

34.2.3 Iam enim venientium Samaritanorum turbam videbant, quorum feruorem et promptissimam voluntatem albas regiones appellat. Sicut enim spicae flauescentes messem indicant, et iam manus postulant, ita illi properabant ad salutem.

34.2.4 Et quid1603: quod non apertius dixit prompto eos animo venire, vt et docerentur et crederent, et a prophetis persuasi fructum redderent, sed regionem tantum et messem appellauit? Quid sibi hae volunt translationes,

34.2.5 quibus non hic tantum, sed per totum vtitur euangelium? itidem et prophetae plurimum his vti assolent. Quanam hoc gratia? Neque enim temere spiritus sanctus ita instituit,

34.2.6 duabus rationibus: primum, vt significantius loqueretur, et magis ante oculos poneret. Mens enim familiarium rerum imagine concepta, magis suscitatur, et tanquam in pictura rem ipsam magis amplectitur.

34.2.7 Deinde vt iucundior esset narratio, et diutius animo immoraretur. Non enim tam facile sententia capitur, neque ita trahit auditorum multitudinem, vt rerum narratio, et per ea maxime quorum periculum fecimus descriptio:

34.2.8 similitudo quoque multam prae se fert sapientiam. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam:

34.2.9 huius terrenae messis fructus ad aeternam non peruenit vitam, sed in hac fluxa et caduca consumitur, ille autem perpetuo nos comitatur.

34.2.10 Animaduertis enim verba quidem sensibilia, sensus vero spiritales: et quo pacto terrena a coelestibus separat?

34.2.11 Quod enim de aqua more suo peculiari dixit, quod qui biberit ex hac aqua, non sitiet: hoc et nunc dicit, quod congregat fructum in vitam aeternam: vt et qui seminat, simul gaudeat1603: gaudet et qui metit.

34.2.12 Quis sator? quis messor est? Prophetae satores, non messuerunt tamen, sed apostoli: atqui non propterea voluptate et fructu laborum priuantur, sed vobiscum gaudent, quanuis vobiscum vna non messuerunt: neque enim messis serendi habet difficultatem,

34.2.13 et in messe minus laboris est, et plus voluptatis. Ad hoc vos seruaui, non ad serendum vbi plurimum laboratur. In metendo autem et prouentus vber, et labor remissior.

34.2.14 Hinc prophetarum voluntatem fuisse demonstrat, vt humanum genus ad Christum allicerent, hoc per legem communicatam: propterea seminasse, vt hunc parerent fructum,

34.2.15 et se eos misisse, et magnam inter vetus et nouum testamentum esse cognationem, quae omnia hac similitudine ostendit.

34.2.16 Meminit autem prouerbii, quod in ore multorum est: in hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

34.2.17 Hoc frequens dictum erat, quando alius labores, alius fructum reportaret: quod prouerbium hic maxime verum deprehendi dicit: Laborarunt enim prophetae, vos fructus inde capitis. neque dicit mercedem: neque enim multus illorum labor, sed fructus fuit.

34.2.18 hoc et Daniel fecit, etenim ipse prouerbii meminit dicens: exiit ab iniquis peccatum. Et Dauid etiam in fletu suo eius mentionem facit, propterea hoc praeoccupans1603: praeoccupatus Iesus inquit: Vt et qui seminat, simul gaudeat1603: gaudet et qui metit.

34.2.19 Cum dicendum esset, alius seminauit, alius metit. et ne quis, vt diximus, prophetas mercede fraudatos putaret, nouum quiddam, et praeter opinionem, et sensibus abhorrens, sed in spiritalibus egregium narrat:

34.2.20 siquidem in his terrenis, si alium seminare contingit, alium metere, non simul gaudent, sed alteri dolent: vtpote qui pro aliis laborem susceperint, soli autem messores gaudent:

34.2.21 hic autem qui non metunt quae seminarunt, eadem qua metentes1603: mentes afficiuntur laeticia: vnde perspicuum est eos mercedis esse participes. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laborarunt, et vos in labores eorum intrastis.

34.2.22 His eos verbis magis hortatur. Cum enim laboriosum videretur orbem terrarum peragrare, et praedicationibus insistere, eius facilitatem ostendit.

34.2.23 Laboriosior erat satio, et maiori egebat solicitudine semina spargere, et ad dei cognitionem animam erudire: hoc autem dixit, ne ad praedicandum dimissi,

34.2.24 tanquam maximum onus subeuntes perturbarentur. magis enim prophetae laborauerunt, quod ratione confirmat, quoniam facilius ipsi opus susceperint.

34.2.25 Siquidem vt in messe facile fructus colligitur, et breui manipulis impletur area, neque tempora expectantur, non hyems, non ver, non pluuiae: ita nunc sit, et opera ipsa clamant.

34.2.26 Dum haec diceret, exierunt Samaritani, et mox coactus est fructus, propterea inquit: Leuate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt.

34.2.27 Verba res ipsa confirmauit, ex ciuitate enim illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci.

34.2.28 Videbant enim non ad gratiam locutam, neque qui peccata sua narrarit admiratam, neque vt alteri gratificaretur, suam manifestam vitam faceret.

34.3.1 Hanc et nos mulierem imitemur, et in peccatis quae commisimus confitendis neminem vereamur, deum duntaxat, vt decet, formidemus: qui et nunc opera nostra videt, et tunc quos in praesentia non poenitet, damnabit.

34.3.2 At nos contra futurum iudicem minime timemus, sed qui nihil nobis possunt officere, eos et horrescimus, et pudore tremimus: idcirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.

34.3.3 Nam qui in hac vita solo hominum pudore afficiuntur, deum vniuersa spectantem minime curant: qui in omnia scelera prolabuntur, quos nihil pudet, qui non mutantur, hi in die illa non vno praesente, vel altero, sed vniuerso mundo teste manifestabuntur.

34.3.4 Nam quod bonorum operum, et malorum magnum illic spectaculum pateat, ouium et haedorum similitudo edocet: et beatissimus Paulus his verbis testatur:

34.3.5 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis pro vt gesserit, siue bonum, siue malum.

34.3.6 Commisisti aliquod scelus, aut animo agitasti, homines celas, non deum, et nihil curas, oculos hominum formidas:

34.3.7 intellige igitur in illo die te ne homines quidem quicquam celaturum: omnia nanque tanquam in imagine oculis nostris repraesentabuntur, vnusquisque singulorum scelera punienda iudicabit: quod ex diuite videri licet,

34.3.8 qui cum Lazarum pauperem, et iam saepenumero a se contemptum, et maledictis affectum intueretur, vt intincto in aquam digito linguam suam refrigeret, obsecrat.

34.3.9 Vos autem hortor dilectissimi, vt etsi nemo opera nostra videat, vt singuli suam conscientiam ingrediantur, et iudicem sibi rationem constituant, errata sua in medium adducant,

34.3.10 nisi velint in die illa horrenda vniuerso orbi ea manifeste patere: sanentur iam vulnera, sumatur poenitentis medicina. Potest etiam qui innumeris sit confectus vulneribus sanus euadere.

34.3.11 Si dimittitis, inquit, dimittetur vobis: et sicut in baptismate abluta peccata non amplius apparent: ita et dimittendo abluuntur, si poenitere voluerimus.

34.3.12 Ea demum est poenitentia, ne amplius peccemus. Nam qui ad peccata reuertitur, similis est cani ad vomitum redeunti.

34.3.13 Oportet igitur et operibus et animo omni scelere vacuum esse, et vulneribus contrariam afferre medicinam. Verbi gratia: Rapuisti, et ditatus es, pone modum rapinae, et eius vulneri eleemosyna medearis1603: mediaris.

34.3.14 Scortatus es, huic vlceri castitatis imponatur medicina. Fratrem calumniatus es, et offendisti: cessa a maledictis et charitatem amplectere,

34.3.15 et ita per singula faciamus, quae perperam commisimus, neque simpliciter his abstineamus. Instat iam, instat inquam tempus exigendae rationis: ideo Paulus ait, Dominus prope est, nihil soliciti sitis. Sed nobis contrarium fortassis est dicendum: dominus prope est, soliciti sitis. Illi enim

34.3.16 qui in anxietatibus et laboribus atque certaminibus versabantur, iure audiebant, Nihil soliciti sitis:

34.3.17 qui vero in rapinis viuunt, qui in deliciis graues daturi poenas, non hoc, sed illud merito audiant: Dominus prope est, estote soliciti.

34.3.18 Non enim longe a fine absumus, sed iam mundus properat: hoc bella, hoc afflictiones, hoc terraemotus, hoc extincta charitas significat.

34.3.19 Quemadmodum enim corpus iam aduentante morte innumeris malis afficitur, et domus prope casum in rimas fathiscit: et prius a tecto et parietibus multa decidunt: ita et orbis terrarum ad finem properans, tantis vndique malis conteritur.

34.3.20 Nam si Pauli temporibus dominus prope erat, nunc profecto propius: si ante trecentos annos finem temporum Paulus esse dixit, quid nunc dicendum?

34.3.21 Sed idcirco quidam non credunt, cum maxime sit credendum. Quo argumento homo finem appropinquare, et breui quae praedicta sunt euentura diffidis?

34.3.22 Siquidem vt anni finem non vltimum duntaxat diem, sed mensem postremum dicimus, etiamsi triginta dierum spacium contineat: sic tot annorum etiam, si quadringentos annos finem dixerimus, non errabimus,

34.3.23 quocirca tot iam temporibus finem praenunciauit. Cohibeamus igitur dilectissimi affectus nostros, exerceamur in dei timore:

34.3.24 etenim nobis licentia perditis, nihil tale expectantibus ex improuiso dei aduentus aderit, quod his verbis Christus significat: Sicut factum est in diebus Noe, et in diebus Loth, sic erit.

34.3.25 Et Paulus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in vtero habentis. Sed quid per hanc vltimam particulam intelligitur?

34.3.26 Saepe grauidae mulieres inter ludendum et edendum, dum balneis, dum spectaculis oblectantur, repentinis torquentur doloribus:

34.3.27 hac et nos in hac vita conditione versamur. Simus ergo semper parati, non semper haec audiemus, non semper habebimus benefaciendi potestatem. In inferno, inquit, quis confitebitur tibi?

34.3.28 dum hanc vitam agimus nos poeniteat, vt deum nobis propicium reddamus, et veniam consequamur peccatorum, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY