PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.3 Etenim uidebant de reliquo multitudinem Samaritanorum uenientem. Optionis uero eorum preparationem decenter regiones albatas uocat. Sicut enim spice cum dealbate fuerint ad messem sunt parate, ita et hii nunc ait ad salutem sunt parati et facile uetibiles.
CLOSE
Griffolini

34.2.3 Iam enim uenientium Samaritanorum turbam uidebant1530: uidebat, quorum feruorem et promptissimam uoluntatem albas regiones appellat. Sicut enim spicae flauescentes messem indicant, et iam manus postulant, ita illi properabant ad salutem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.3 Iam enim venientium Samaritanorum turbam videbant, quorum feruorem et promptissimam voluntatem albas regiones appellat. Sicut enim spicae flauescentes messem indicant, et iam manus postulant, ita illi properabant ad salutem.
CLOSE
Montfaucon

34.2.3 Nam videbant Samaritanorum turbam venientem, illorum vero promptam voluntatem regiones albas appellat. Quemadmodum enim spicae, cum albae sunt, jam ad messem sunt paratae; sic et isti ad salutem jam sunt parati et idonei.