PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.18 Quid igitur miraris si mulier aquam audiens adhuc aquam ymaginabatur ubi et discipuli adhuc eadem patiuntur, et nondum aliquod spirituale intelligunt? Sed apporiantur quidem. Rursus autem assuetam reuerentiam et honorem magistro prebent ad se inuicem quidem loquentes. Ipsi uero non presumentes interrogationem afferre.
CLOSE
Griffolini

34.1.18 Quid mirum si mulier aquae appellatione, aquam esse opinabatur, quando et discipuli eodem in errore deprehenduntur?1470/1486/1530: deprehenduntur, neque adhuc spiritalia intelligunt, sed ambigunt? Solitum tamen magistro honorem tribuunt, et mutuis inuicem sermonibus eum percontari non audent,
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.18 Quid mirum, si mulier aquae appellatione, aquam esse opinabatur, quando et discipuli eodem in errore deprehenduntur, neque adhuc spiritalia intelligunt, sed ambigunt? Solitum tamen magistro honorem tribuunt, et mutuis inuicem sermonibus differentes, eum percontari non audent:
CLOSE
Montfaucon

34.1.18 Quid ergo miraris si mulier aquam audiens, vere aquam esse arbitrabatur, quando discipuli pari sunt modo affecti, nihilque spirituale intelligunt; sed dubitant, dum doctori reverentiam et honorem pro more exhibent, ac mutuo1862: mutue colloquuntur, nec audent ab illo sciscitari?