PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.3.19 Sicut enim corpus laborans et prope finem existens, mille euertit malitias. Et domo debente cadere, multa antea eadem consueuerunt et a tecto et a parietibus. Ita et orbis terrarum prope et in ianuis stetit consummatio. Et propterea infinita et disseminata sunt ubique mala.
CLOSE
Griffolini

34.3.19 Quemadmodum enim corpus iam aduentante morte innumeris malis afficitur, et domus prope casum in rimas fatiscit, ita orbis terrarum ad finem properans tantis undique malis conteritur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.3.19 Quemadmodum enim corpus iam aduentante morte innumeris malis afficitur, et domus prope casum in rimas fathiscit: et prius a tecto et parietibus multa decidunt: ita et orbis terrarum ad finem properans, tantis vndique malis conteritur.
CLOSE
Montfaucon

34.3.19 Sicut enim corpus exspirans et morti proximum, mille doloribus afficitur, et ruitura domus multa praemittit quae ex tecto et ex parietibus decidunt; sic consummatio orbis jam prope et pro foribus est: ideo mala undique ipsum invadunt.