PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.6 Intuere studium et prudentiam. Venit haurire aquam et quia uero est fonte intellectum accipiens contempsit de reliquo sensibilem. Docens nos et si per paruum exemplum, sed tamen in spiritualium auditione omnia despicere secularia et nullam rationem habere.
CLOSE
Griffolini

34.1.6 Consydera mulieris studium. Consydera sapientiam. Venerat hauriendae aquae gratia, et cum uerum fontem inuenisset, contempsit alterum, ut nos exemplo licet paruo admoneret spiritalium gratia saecularia omnia esse nobis contemnenda, neque eorum nisi ad necessitatem ullam rationem habendam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.6 Considera mulieris studium, considera sapientiam: venerat hauriendae aquae gratia, et cum verum fontem inuenisset, contempsit alterum, vt nos exemplo licet paruo admoneret, spiritualium gratia secularia omnia esse nobis contemnenda, neque eorum nisi ad necessitatem vllam rationem habendam:
CLOSE
Montfaucon

34.1.6 Vide studium, vide prudentiam; venerat ut aquam hauriret, et cum verum fontem invenisset, fontem sub sensum cadentem despexit, ut nos doceret, etsi exiguo exemplo, spirituali doctrinae intentos saecularia omnia1862 om. contemnere oportere, nullamque quantum in nobis est, illorum rationem habere: