PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.3.2 Quoniam nunc demum contrarium facimus. Qualiter? Quoniam eum quidem qui debet iudicare non formidamus, eos autem qui in nullo nos ledunt, hos horremus et eam que ab ipsis est uerecundiam tremimus. Propterea in quo timemus, in hoc dabimus penam.
CLOSE
Griffolini

34.3.2 At nos contra futurum iudicem minime timemus, sed qui nihil nobis possunt officere, eos et horrescimus, et pudore tremimus. Iccirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.3.2 At nos contra futurum iudicem minime timemus, sed qui nihil nobis possunt officere, eos et horrescimus, et pudore tremimus: idcirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.
CLOSE
Montfaucon

34.3.2 At nos contra, eum qui nos judicaturus est non timemus; eos autem qui nobis nocere nequeunt, formidamus, tremimusque ne apud illos infamia laboremus; idcirco in quo timemus, in eo poenas dabimus.