PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.6 Duarum gratia occasionum, unius quidem ut manifestior fiat sermo, et magis sub uisu ducat que dicuntur. Mens enim consociam rerum ymaginem suspiciens suscitat magis et sicut in scripturis uidens, res magis detinet. Igitur unius quidem gratia huius.
CLOSE
Griffolini

34.2.6 Duabus rationibus, primum ut significantius loqueretur, et magis ante oculos poneret. Mens enim familiarium rerum imagine concepta magis suscitatur, et tanquam in pictura rem ipsam magis amplectitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.6 duabus rationibus: primum, vt significantius loqueretur, et magis ante oculos poneret. Mens enim familiarium rerum imagine concepta, magis suscitatur, et tanquam in pictura rem ipsam magis amplectitur.
CLOSE
Montfaucon

34.2.6 Duabus de causis: primo, ut major dictorum emphasis esset, et ea in conspectu ponerentur: mens enim imaginem rebus consonam assequuta, magis excitatur, ac res quasi depictas videns, ab illis magis abripitur; haec prior est causa.