PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.21 Hic autem non ita, sed et qui non metunt qui seminarunt, similiter hiis qui metunt letantur. Vnde manifestum est quoniam et hii communicant mercedibus. Ego misi uos metere quod uos non laborastis, alii laborauerunt et uos in laborem eorum introistis.
CLOSE
Griffolini

34.2.21 Hic autem qui non metunt, quae seminarunt, eadem qua1486: que metentes afficiuntur laetitia. Vnde perspicuum est eos mercedis esse participes. Ego misi uos metere quod uos non laborastis, alii laborarunt, et uos in labores eorum intrastis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.21 hic autem qui non metunt quae seminarunt, eadem qua metentes1603: mentes afficiuntur laeticia: vnde perspicuum est eos mercedis esse participes. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laborarunt, et vos in labores eorum intrastis.
CLOSE
Montfaucon

34.2.21 Hic autem non ita; sed qui non metunt ea quae seminarunt, una cum metentibus gaudent; unde palam est eos mercedis esse consortes. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laborarunt, et vos in laborem eorum intrastis.