PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.13 Vbi igitur minor quidem labor, maior autem delectato, hic uos seruaui non in semine. Multa enim illic afflictio et labor, in messe uero redditus quidem multis, labor uero non tantus, sed magis quies.
CLOSE
Griffolini

34.2.13 In1470/1486/1530: et in messe minus laboris est, et plus uoluptatis. Ad hoc uos reseruaui1470/1486/1530: seruaui, non ad serendum ubi plurimum laboratur. In metendo1530: metendo autem et prouentus uber et labor remissior.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.13 et in messe minus laboris est, et plus voluptatis. Ad hoc vos seruaui, non ad serendum vbi plurimum laboratur. In metendo autem et prouentus vber, et labor remissior.
CLOSE
Montfaucon

34.2.13 Ubi igitur minor est labor, et major voluptas; ad hoc vos servavi, non ad sementem, ubi multum laboratur. In messe namque amplus est proventus, labor vero non tantus, sed multa facilitas.