PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.3.24 Etenim in otio morantibus nobis et non ualde sollicitis existentibus neque expectantibus, instabit repente simul aduentus. Et hec ostendens Christus dixit: Sicut autem dies Noe et Loth, ita erit et aduentus filii hominis.
CLOSE
Griffolini

34.3.24 Etenim nobis licentia perditis nihil tale expectantibus ex improuiso dei aduentus aderit. Quod his uerbis Christus significat: Sicut factum est in diebus Noe et in diebus Lot, sic erit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.3.24 etenim nobis licentia perditis, nihil tale expectantibus ex improuiso dei aduentus aderit, quod his verbis Christus significat: Sicut factum est in diebus Noe, et in diebus Loth, sic erit.
CLOSE
Montfaucon

34.3.24 Etenim nobis cum licentia versantibus, non valde curantibus, non exspectantibus, repente aderit Dei adventus: quod significans Christus dicebat: Sicut enim factum est in diebus Noe, et in diebus Lot, sic erit in consummatione saeculi hujus.