34.1.7 Secundum propriam enim uirtutem et id quod apostoli fecerunt hoc fecit. Nam illi quidem uocati dimiserunt retia, hec autem sponte nullo annunciante, dimittit ydriam et euangelistarum opera fecit, a gaudio erecta;
34.1.7 Quod et apostoli fecerunt, et haec in praesentia mulier. Siquidem illi a Iesu uocati retia reliquerunt, haec sponte sua relinquit hydriam, et superna proueniente gratia, apostolico munere fungitur.
34.1.7 quod et apostoli fecerunt, et haec in praesentia mulier. Siquidem illi a Iesu vocati, retia reliquerunt, haec sponte sua reliquit hydriam, et superna proueniente gratia apostolico munere fungitur:
34.1.7 quod et Apostoli fecerunt, ipsa quoque, imo ferventius praestitit. Illi namque vocati, retia dimiserunt; haec vero sponte sua, nullo praecipiente, relinquit hydriam et Evangelistarum officio fungitur, gaudio ipsi alas addente;