34.1.5 Talis quidem erat et hec mulier. Ita enim ab hiis que dicta sunt accensa est, ut et ydriam derelinqueret et necessitatem propter quam uenerat et currens in ciuitatem,
omnem plebem traheret ad Ihesum. Venite et uidete hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci.