PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.17 Neque enim erat temeritatis, hoc id est precari pro cibariis, sed amoris custodie circa magistrum. Quid igitur Christus? Ego cibum habeo manducare quem uos nescitis. Dixerunt igitur discipuli ad seipsum, an quis attulit ei manducare?
CLOSE
Griffolini

34.1.17 Quibus Christus: Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad inuicem. Nunquid aliquis attulit ei manducare?
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.17 Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad inuicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare?
CLOSE
Montfaucon

34.1.17 Non enim ex petulantia, sed ex amore doctoris ad cibum sumendum pellebant. Quid ergo Christus? Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis: Dicebant ergo ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?