PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.21 Tu uero intuere qualiter, ubique non ex preparato reuelat, sed primum in questione immittens auditorem ut incipiens querere quod dicitur, deinde apporians et laborans cum ampliori suscipiat desiderio apparens quod queritur, et magis suscitet ad auditionem.
CLOSE
Griffolini

34.1.21 Accipe autem quo pacto non omnia semper palam ante oculos ponit, sed primum obscuritate quadam inuoluit auditorem, ut inter dubitandum inquirendo laborans, certius ueritatem inueniat, et magis excitetur auditor.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.21 Accipe autem quo pacto non omnia semper palam ante oculas1603: oculos ponit, sed primum obscuritate quadam inuoluit auditorem, vt inter dubitandum inquirendo laborans, certius veritatem inueniat, et magis excitetur auditor:
CLOSE
Montfaucon

34.1.21 Audi vero quo pacto non ubique omnia cito revelet, sed primo auditorem in dubitationem conjiciat, ut postquam quaerere incepit quid sit illud quod dicitur, cum dubitando laborat, libentius id quod quaerebat expositum accipiat, et ad audiendum magis excitetur.