PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.1.13 Et nimirum non omnem eius annunciauit uitam, sed ab hiis que dicta sunt et de aliis persuasa est. Et non dixit uenite, credite; sed uenite, uidete. Quod isto leuius erat, et magis eos attrahebat.
CLOSE
Griffolini

34.1.13 Sed non omnem uitam suam a Christo acceperat. Ex iis1530: his tamen quae dixerat et coetera credidit. Neque dixit: Venite et credite, sed: Videte, quod etB: om. leuius erat et persuasibilius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.1.13 Atqui non omnem vitam suam a Christo acceperat, ex his tamen quae dixerat, et caetera credidit. Neque dixit, Venite et credite: sed, videte: quod et leuius erat et persuasibilius.
CLOSE
Montfaucon

34.1.13 Atqui non totam vitam suam ipsi Christus declaraverat; sed ex dictis caeterorum quoque notitiam ipsum habere credidit. Nec dixit, Venite, credite; sed, Venite, videte, quod sane levius erat, et magis ipsos allicere poterat.