PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.3.3 Qui enim uerecundiam hominum inspicit, nunc solum. Deo autem inspiciente qui non uerecundatur agere aliquod inconueniens, neque uult penitere et transmutari in illo die non in conspectu unius et secundi, sed uniuerso orbe terrarum considerante exemplificatur. Paris 124; Harley 169*
CLOSE
Griffolini

34.3.3 Nam qui in hac uita solo hominum pudore afficiuntur, deum uniuersa spectantem minime curant, quin1486/1530: qui in omnia scelera prolabantur1470/1486/1530: prolabuntur, quos nihil pudet, qui non mutantur, ii1530: hi in die illa non uno praesente, uel altero, sed uniuerso mundo teste manifestabuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.3.3 Nam qui in hac vita solo hominum pudore afficiuntur, deum vniuersa spectantem minime curant: qui in omnia scelera prolabuntur, quos nihil pudet, qui non mutantur, hi in die illa non vno praesente, vel altero, sed vniuerso mundo teste manifestabuntur.
CLOSE
Montfaucon

34.3.3 Nam qui solum ne hominibus turpis videatur cavet, neque erubescit Deo vidente nefarium quidpiam patrare; si non poenitentiam agat, in illa die non ante unum aut duos, sed orbe toto vidente traducetur.