PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

34.2.27 Dixit enim hec et opus apparuit et uerba in rebus uidebantur. Ex ciuitate autem illa multi, ait, crediderunt in eum Samaritanorum, propter sermonem mulieris testantis quoniam dixit michi omnia quecumque feci.
CLOSE
Griffolini

34.2.27 Verba res ipsa confirmauit. Ex ciuitate enim illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter uerbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci.
CLOSE
Griffolini-Montanus

34.2.27 Verba res ipsa confirmauit, ex ciuitate enim illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci.
CLOSE
Montfaucon

34.2.27 Haec dixit, et res ipsa visa est, sermonem opera sequuta sunt. Nam ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.