PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.1.10 Sed tamen quia ea que dicebantur cum ueritate diiudicabant, non obstitit hoc eis. Sed excelsiorem prohibitionibus susceperunt intelligentiam, et largitionem accipiebant in magis admirando eum.
CLOSE
Griffolini

35.1.10 Veruntamen cum uerba eius et ueritatem reputarent, nil curarunt amplius, sed altius quam quae impediebant, contemplati sunt, et Christum admirari et uenerari maiorem in modum contendebant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.1.10 veruntamen cum verba eius et veritatem reputarent, nil curarunt amplius, sed altius quam quae impediebant contemplati sunt, et Christum admirari, et venerari maiorem in modum contendebant.
CLOSE
Montfaucon

35.1.10 Attamen quia dictorum illius veritatem juste aestimarunt, his nihil officientibus, sublimiora de illo cogitarunt, quam quae possent hujusmodi obicibus impediri, ac certatim illum magis ac magis admirabantur.