Homilia XXXV (xxxiv)

35.1.1 Cum uenissent ergo ad illum Samaritani, rogauerunt eum ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies, et multo plures crediderunt propter sermonemB/F: sermones eius.

35.1.2 Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credidimus1530: credimus. Ipsi enim audiuimus et scimus quia hic est uere saluator mundi. Post duos autem dies exiit inde,1530: om. et abiit in Galilaeam1530: et cetera.

35.1.3 Nihil inuidia nocentius, nihil inani gloria grauius. Ipsa innumera bona corrumpere consueuit. Nam cum Iudaei maiorem quam Samaritani dei cognitionem haberent, et in prophetarum essent lectionibus educati, hinc1470/1486: hic longe inferiores apparuerunt.

35.1.4 Samaritani mulieris testimonio fide adhibita, nullo signo confirmati, Christo obuiam fiunt, rogant apud ipsos moretur.

35.1.5 Iudaei tot miraculis admoniti, non modo non retinent, sed expellere contendunt. Atqui eorum gratia in mundum uenit. Ipsi expulerunt, hi ut maneat, rogant.

35.1.6 Num ergo non accedendum fuit? Num tantopere rogantes et indigentes erant contemnendi?1470/1486/1530: contempnendi: et apud insidiantes et expellentes moram trahere, amicis et uolentibus se non exhibere decuit?

35.1.7 Indignum sane et a Christi benignitate alienum. Eorum itaque obtemperauit uoluntati, et mansit apud eos duos dies. Ipsi autem semper eum apud se habere uoluissent, ut significat Euangelista, quod rogauerunt eum ut ibi maneret,

35.1.8 quod ipse noluit, sed mansit duos dies, quibus multo plures crediderunt in eum.

35.1.9 Non tamen credibile erat, cum nullum signum uiderint, credituros, maxime cum Iudaeos odio haberent.

35.1.10 Veruntamen cum uerba eius et ueritatem reputarent, nil curarunt amplius, sed altius quam quae impediebant, contemplati sunt, et Christum admirari et uenerari maiorem in modum contendebant.

35.1.11 Dicebant enim mulieri: Quia iam non propter tuam loquelam credimus1486: credidimus. Ipsi enim audiuimus et scimus quia hic est uere saluator mundi Christus.

35.1.12 Discipuli magistrum superarunt, hi Iudaeos haud iniuria et credendo et accipiendo accusare possent.

35.1.13 Siquidem illi frequenter Christum lapidibus persecuti sunt, quorum ipse gratia omnia fecerat. Hi neque ad se uenientem secum manere hortabantur. Illi uisis signis et miraculis pertinaciter obduruerunt.

35.1.14 Hi sine signo aliquo plurimam in eum fidem prae se tulerunt. Hi de fide contendunt. Illi signa efflagitare non desinunt.

35.1.15 Ita semper fideli anima opus est, quam ueritas modo accipiatur, facile illustrat. Si minus, non ueri imbecillitas, sed nolentisB: uolentis perfidia culpanda est.

35.1.16 Nam et sol puros oculos nactus facile illuminat. Sin minus, oculorum culpa non solis est. Audi igitur quid hi loquantur: Scimus, inquit1530: inquiunt, quia hic est uere saluator mundi.

35.1.17 Quam breui Iesum orbem terrarum conuersurum nouerunt?1470/1486/1530: nouerunt: Quod ad communem omnium salutem uenerit?1470/1486/1530: uenerit: Quod non solis Iudaeis eius prouidentia praescriberetur, sed ubique terrarum uerbum suum esset disseminaturus?1470/1486/1530: disseminaturus.

35.1.18 Non ita Iudaei, sed querentes propriamB: pro piam iustitiam confirmare, iustitiae dei non paruerunt. Hi autem omnes in culpa esse confitentur. Illud apostolicum sentientes, quod omnes peccauerunt et egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius.

35.1.19 Cum enim dicerent saluatorem esse mundiB: mundi esse, intellexerunt perditi, nec simpliciter, sed in rebus maximis saluatorem.

35.1.20 Venerunt enim multi ut saluos facerent, et prophetae et angeli, sed hic uere saluator est1470/1486/1530: saluatorem, inquiunt, qui ueram salutem elargitur, non breui, sed perpetuo duraturam, hoc sincerae fidei argumentum.

35.1.21 Vtrinque enim admirabiles extiterunt, et quod crediderunt, et quod sine signis et miraculis, quos et Christus beatos dicit: Beati qui non uiderunt et crediderunt, et quod sincere crediderint, inde constat,

35.1.22 quod cum mulier dubie loqueretur: Nunquid hic est Christus? nullam prae se tulerunt dubitationem, sed scire eum esse proculdubio asseuerarunt1470/1486/1530: asseuerauerunt.

35.1.23 Neque unum quendam ex medio uulgo Christum, sed uere saluatorem confessi sunt. Atqui quem saluum fecisse uiderant?

35.1.24 Verba audierant tantum, et tam certe locuti sunt. Quid si miracula uidissent? Nonne plura et maiora dixissent? Qua nam autem gratia quae et quanta locutus sit, non narrant Euangelistae?

35.1.25 Vt multa et magna eos omittere intelligas. Ab euentu autem omnia demonstrant. Persuasit nanque populo et uniuersae ciuitati.

35.1.26 Vbi autem non persuasum est, quae dixerit exponere coguntur, ne auditorum ignauiam in oratorem quispiam duceret referendam.

35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Quare addidit, quod non1470/1530: om. in Capernaum, sed in Galilaeam, et inde1470/1486/1530: om. in Cana abiit.

35.1.28 Ne perconteris quare non apud suos potius quam apud Samaritanos manserit, causam hic affert, quoniam sui ipsi1530: ipsum non audirent. Non ergo eo se contulit, ne grauius iudicarentur.

35.2.1 Puto enim hoc in loco patriam Capernaum significare. Nam quod in Capernaum nullum honorem assecutus sit, audi ipsum dicentem: Et tu Capernaum, nunquid usque in caelum exaltaberis, usque in infernum descendes?1470/1486: descendes.

35.2.2 Patriam autem appellat in qua carnem acceperat, et in qua diutius uersatus est. Quid, inquiet, quispiam,1470/1486/1530: quispiam? nonne uidemus multos in popularibus sui1530: suis magni nominis et auctoritatis?

35.2.3 Videmus, inquam1486/1530: inquit, raro tamen. Neque per ea quae raro contingunt, sententia ferenda est, et qui domi suae honorantur, longe magis alienae. Consuetudo enim contemptum facere consueuit.

35.2.4 Cum ergo uenisset in Galilaeam, excoeperunt eum Galilaei, cum omnia uidissent, quae fecerat in Hierosolymis in die festo, et ipsi non uenerant ad diem festum.

35.2.5 Ecce qui reprehensi sunt, ii1530: hi maxime Christum accipere inueniuntur?1470/1486/1530: inueniuntur. Nam apud hunc Euangelistam dicitur: A Nazaret potest aliquid boni esse?

35.2.6 Et alibi: Scrutare et uide quia propheta a Galilaea non surgit. Quod in contumeliam dicebant. Communis enim opinio erat Christum Nazarenum esse, ei tamen tanquam Samaritano exprobrabant.

35.2.7 Samaritanus es, inquiunt, et daemonium habes. Veruntamen et Samaritani et Galilaei credunt in ignominiam Iudaeorum,

35.2.8 sed Samaritani uehementiorem prae se tulerunt fidem. Cum mulieris tantum testimonio in Iesum crederent, Galilaei non nisi miraculis confirmati.

35.2.9 Venit ergo1530: ergo Iesus iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam uinum. Miraculum in memoriam reducit ad maiorem Samaritanorum laudem. Signorum nanque gratia quae Hierosolymis, quae apud ipsos fecerat, eum accoeperant.

35.2.10 Samaritani doctrina tantum. Quod autem in Cana Galilaeae uenerit, dicit, qua nam gratia, subticet. In Galilaeam propter Iudaeorum inuidiam concessit, in Cana uero quamobrem?

35.2.11 Primum uocatus ad nuptias, nunc arbitror ut praesentia sua superioris miraculi fidem confirmaret, et spontaneo accessu magis alliceret, cum relicta patria eos potiores ducere uideretur.

35.2.12 Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capernaum. Hic, cum audisset quia Iesus adueniret a Iudea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat eum, ut descenderet et sanaret filium eius.

35.2.13 Siue quod regio esset genere, siue quod alia principatus dignitate fungeretur, regulus appellabatur. Nonnulli eundem hunc esse opinantur, et qui est apud Matheum, sed alter profecto uidetur non modo dignitatis nomine, uerum et fide.

35.2.14 Ille quidem uolentem Iesum1530: uolente Iesu ad ipsum ire se indignum censet, hic domum trahit. Ille: Non sum, inquit, dignus ut intres sub tectum meum, hic ut descendat, priusquam moriatur filius, enixe orat.

35.2.15 Tunc cum de monte descendisset Iesus, intrauit Capernaum. Nunc ex Samaria non Capernaum1470/1486/1530: om., sed in Cana Galilaeae ingresso accessit regulus. Illius praeterea filius paralysi laborabat, huius febribus.

35.2.16 Et rogabat eum, ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori. Quid ad hunc Christus?B: Christus. Nisi signa, inquit, et prodigia uideritis, non credetis.

35.2.17 Atqui et quod uenerat, et quod rogabat, eius fidei est argumentum. Praeterea hoc testatur Euangelista: Nam cum diceret Iesus: Vade, filius tuus uiuit, credidit homo sermoni et ibat.

35.2.18 Quid ergo ita Christus respondit? uel quia Samaritanos, qui sine miraculis crediderunt, admiratur, uel ciuitatem Capernaum, unde ille gentilis erat, reprehendit.

35.2.19 Siquidem cum alius apud Lucam diceret: Credo, domine, adiuua incredulitatem meam, iterum his uerbis usus est. Itaque licet hic crediderit, non firmiter tamen1470/1486/1530: tamen firmiter, neque integre, quod sciscitando seruos demonstrauit, qua hora reliquerit filium febris.

35.2.20 Voluit enim cognoscere, an sponte sua, an Christi praecepto discesserit. Cum uero audiuit quia heri hora septima, credidit et ipse et domus eius tota.

35.2.21 Vides tum demum in fide confirmatum, cum seruorum de ualitudine filii testimonium accoepit.1470/1486/1530: accepit? Quamobrem hominis animum intuitus arguit, ut magis in fide confirmaret.

35.2.22 Neque enim ante signum admodum credebat. Quod si uenit et rogauit, minime mirum est.

35.2.23 Ob incredibilem enim in filios amorem, non modo quibus confidunt medicos1470/1486/1530: medicis, sed et quoslibet1486: quollibet compellare parentes solent, ne quid in aduersa filiorum ualitudine omittant.

35.2.24 Nam quod non multum spei in Christo haberet, constat. Quoniam ueniente Iesu in Galilaeam accessit. Quod si uere Christi potestatem credidisset, non utique in tanto filii periculo Iudeam petere neglexisset.

35.2.25 Quod si timuerat, neque hoc quidem satis erat causae. Consydera igitur ipsius uerba quantam uiri infirmitatem indicant.

35.2.26 Debuerat1470/1486: Debuerant enim, si non prius, at saltem post reprehensam ipsius animi sententiam, magnam quandam de Iesu opinionem concipere. Audi quantum adhuc humi trahatur:1470: trahatur?

35.2.27 Descende, inquit1470/1486: inquam, priusquam moriatur filius meus, ac si mortuum suscitare non potuisset, et nesciret, ut se puer haberet.

35.2.28 Iccirco eum reprehendit, et animum arguit, ostendens signa maxime animae gratia fieri.

35.2.29 Neque minus hoc in loco patrem animi morbo laborantem quam filium curat, suadetque non signa nobis, sed doctrinam ipsius attendendam. Signa enim infidelibus et rudioribus exhibenda.

35.3.1 Regulus autem filii dolore affectus, non multum tunc Iesu uerbis attendit, sed in solius filii cura uersabatur, postmodum ea reputaturus, et inde multum utilitatis consecuturus.

35.3.2 Quid1470/1486/1530: Quod autem centurioni se iturum ultro pollicitus est, regulo autem ne rogatus quidem?1470/1486/1530: quidem. Quoniam in illo fides perficiebatur, ideo se iturum dixit, ut uiri fidem cognosceremus. At regulus adhuc imperfectus erat.

35.3.3 Propterea omni studio Christum impellebat, ut descenderet. Neque adhuc norat absentem quoque curandi habere potestatem. Quid ergo posset, ostendit, ut quod per se centurio sentiebat, hic non accedente Iesu erudiretur.

35.3.4 Cum itaque dixit: Nisi signa et prodigia uideritis, non credetis, debitam de se eos fidem non habere, sed adhuc tanquam prophetam opinari significauit.

35.3.5 Quo circa rem indicat, et sine miraculis credendum admonet, quod et Philippum admonuit: Non credis quia ego in patre et pater in me est,1470/1486/1530: est? et si mihi non uultis credere, operibus credite.

35.3.6 Iam autem eo descendente, serui occurrerunt ei, et nuntiauerunt dicentes quia filius eius uiueret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit, et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.

35.3.7 Cognouit ergo pater quia hora illa erat, in qua dixit ei Iesus: Vade, filius tuus uiuit, et credidit ipse et domus eius tota. Vides quo pacto miraculum manifestet?1470/1486: manifestetur?; 1530: manifestatur?1470/1486: manifestetur?; 1530: manifestatur?

35.3.8 Non enim per successionem et diuturnitatem conualitudinis ut assolet, liberatus est, sed repente ne naturalis ualitudo, sed Christi operatio uideretur. Nam qui in ipsum mortis articulum uenerat, patris testimonio dicentis:

35.3.9 Descende priusquam moriatur1486: moritur filius meus, euestigio in prosperam restitutus est ualitudinem. Serui autem fortassis non ut nuntiaturi tantum, sed ut superfluum Christi aduentum obuiam ierant.

35.3.10 Sciebant enim iam aduentare, quare in itinere eum conuenerunt. Regulus ergo iam timore deposito fidei incumbit, ut ostenderet profectionis1470/1486: profectionis et suae gratia id contigisse, et iam non frustra se1470/1486/1530: se non frustra profectum delectatur, hac gratia summam in percontando adhibet diligentiam, et credidit ipse et domus eius tota.

35.3.11 Iam nihil amplius erat dubitandum. Qui enim neque affuerant, neque audierant Christum, neque tempus1470: temporis norant, ii a1486: ii in; 1530: hi in1486: ii in; 1530: hi in domino suo tempus1470: temporis cognoscentes, Christi potestatem quam certissimam habuerunt. Ideo crediderunt.

35.3.12 Quid ergo hinc hodie reportabimus?1470/1486: reportabimus non expectanda miracula, neque diuinae uirtutis pignora efflagitanda.1470/1486: efflagitanda? Video enim et nunc multos, qui1530: om. cum in filii uel uxoris morbo exaudiuntur, tunc maiorem deo exhibere reuerentiam.

35.3.13 Decens autem est etiam non exauditos tolerare, et nihilominus deo1470/1486/1530: om. gratias habere, eumque laudibus prosequi, hoc fidelium seruorum est, hoc constantiae, hoc pietatis, quali in dominum affecti esse debemus, ut non solum cum clementer nobiscum agit, uerum etiam cum indignatur, cum flagellat, ad eum procurramus1486/1530: percurramus.

35.3.14 Hoc enim diuina operatur prouidentia. Siquidem quem diligit, castigat, flagellat quencunque filium suscipit.

35.3.15 Qui autem cum uotum assequitur, deum colit, non multa prae se fert dilectionis argumenta. Neque sincere Christum amat. Et quid ego ualitudinem dicam,1470/1486/1530: dicam? quid pecuniarum copiam,1470/1486/1530: copiam? quid paupertatem,1470/1486/1530: paupertatem? quid morbum,1470/1486/1530: morbum?

35.3.16 etiam si1470/1486/1530: Etsi geennam, siquid grauius audieris, non tamen diuinae nobis sunt laudes remittendae, sed omnia et facienda et ferenda eius dilectionis gratia. Hoc, inquam, fidelium seruorum est, hoc constantis animi,


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY