PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.2.19 Quia et alius apud Lucam dicens credo, domine, dicebat, rursus adiuua meam incredulitatem. Itaque et si hic credidit, sed non integre neque sane. Et hoc ostendit ex eo quod interrogauit, qua hora dimisit eum febris.
CLOSE
Griffolini

35.2.19 Siquidem cum alius apud Lucam diceret: Credo, domine, adiuua incredulitatem meam, iterum his uerbis usus est. Itaque licet hic crediderit, non firmiter tamen1470/1486/1530: tamen firmiter, neque integre, quod sciscitando seruos demonstrauit, qua hora reliquerit filium febris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.2.19 Siquidem cum alius apud Marcum diceret: Credo domine, adiuua incredulitatem meam: iterum his verbis vsus est. Itaque licet hic crediderit, non tamen firmiter, neque integre: quod sciscitando seruos demonstrauit, qua hora reliquerit filium febris.
CLOSE
Montfaucon

35.2.19 Siquidem cum alius apud Lucam diceret, Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam, iisdem usus est verbis. Itaque licet hic crediderit, non tamen plene et integre: quod declarat cum sciscitatur qua hora reliquit eum febris.