Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284 & BL MS Harley 3298)
Omelia XXXV (Paris fol.61rb-62vb; Harley fol.81va-83va)
35.1.1 Vt igitur uenerunt ad eum Samaritani, rogabant eum manere apud eos et mansit illic duobus diebus, et multo plures crediderunt in eum propter uerbum eius.
35.1.2 Et mulieri dicebant quoniam non adhuc propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audiuimus et nouimus quoniam hic est saluator mundi Christus. Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galileam.
35.1.3 Nichil liuore et inuidia deterius, nichil uana gloria difficilius, hec infinita corrumpere assueuit bona. Hinc et Iudei ampliorem Samaritanis cognitionem habentes, ceu cum prophetis nutriti posteriores hiis apparuerunt.
35.1.4 Etenim hii quidem a solo mulieris testimonio crediderunt confestim; et signorum uidentes nullum, exierunt deprecantes Christum manere apud eos.
35.1.5 Illi uero et si miracula uidentes non solum non detinuerunt eum apud seipsos, sed et abegerunt et omnia egerunt ut a regione eorum abiciant. Et nimirum et hic aduentus Christi propter illos factus est. Sed illi quidem abigebant, hii uero et manere rogabant apud seipsos.
35.1.6 Hos igitur non oportebat suscipere rogantes et precantes dic michi? Sed insidiantibus quidem et offendentibus inherere, amantibus autem et uolentibus eum detinere non dare seipsum?
35.1.7 Sed non erat hoc eius procurationis, propterea et suscepit et mansit apud eos duobus diebus. Nam ipsi quidem uolebant continue eum detinere. Hoc enim ostendit euangelista in dicendo: Rogabant eum manere apud seipsos.
35.1.8 Ipse autem non sustinuit, sed duobus solum diebus mansit. Quod et manifestum faciens per inductionem dicit. Et mansit illic duobus diebus, et multo plures crediderunt in eum per uerbum eius.
35.1.9 Et nimirum hos non decens erat credere et in signum nullum uidendo et insidiose apud Iudeos, ergo et ad Christum ut Iudeum habendo se.
35.1.10 Sed tamen quia ea que dicebantur cum ueritate diiudicabant, non obstitit hoc eis. Sed excelsiorem prohibitionibus susceperunt intelligentiam, et largitionem accipiebant in magis admirando eum.
35.1.11 Et mulieri dicebant quoniam non adhuc propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim nos audiuimus et nouimus quoniam hic est uere saluator mundi Christus.
35.1.12 Discipuli magistram expulerunt, hii iudeos iuste accusabant et in credendo et in suscipiendo.
35.1.13 Nam illi quidem et si pro eis omnem hanc negociationem instituit, continue eum lapidabant. Hii autem et non ad eos uenientem ad seipsos traxerunt. Et illi quidem cum signis incorrecti manserunt.
35.1.14 Hii autem et sine signis multam circa eum fidem demonstrauerunt, et hii quidem hoc ipso largiuntur in credendo sine signis. Illi uero non cessant et signa petentes et temptantes.
35.1.15 Ita deuota anima ubique est opus, et licet si susceperit talem ueritas, detinet facile. Si uero non detinebit, non ab eius imbecillitate, sed ab huius indeuotione hoc contingent.
35.1.16 Quia et sol cum susceperit puros oculos illuminat facile; si autem non susceperit, sero et uix. Hoc autem illorum uirtutis accusatio est, non imbecillitatis huius. Audi denique et hii quid dicunt: Nouimus quoniam hic est uere saluator mundi.
35.1.17 Vides qualiter confestim intellexerunt quoniam orbem terrarum euellere uenerat, quoniam in directione communis uenit salutis, quoniam non in Iudeis non debebat precludere prouidentiam, sed ubique seminare sermonem?
35.1.18 Sed non Iudei ita, sed contrarie querentes propriam iusticiam statuere, iusticie dei non subiecti sunt. Hii autem confitentur omnes in increpationibus esse illud apostolicum ostendentes, quoniam omnes peccauerunt et indigent gloria dei, iustificati gratis eius gratia.
35.1.19 Dicentes autem quoniam saluator est mundi, ostenderunt quoniam perditi? Quid dico perditi? Valde existentis in magnis malis.
35.1.20 Nam uenerunt quidem saluare et prophete et angeli, sed uerus saluator hic est, ait, qui salutem tribuit, non temporaneam solum, sed fidei sincere.
35.1.21 Etenim sunt utrinque mirabiles et quoniam crediderunt et quoniam sine signis hos tales et Christus beatificat, dicens: Beati qui non uiderunt et crediderunt, et quoniam sincere.
35.1.22 Vide qualiter eciam mulierem dubitanter dicentem audientes: Nunquid hic est Christus? Non dixerunt hii quoniam et nos suspicamur, neque quoniam nos suspicamus, neque quoniam nos extimamus, sed quoniam nouimus et non simpliciter, sed quoniam hic est uere saluator mundi.
35.1.23 Non enim ut unum multorum Christum confitebantur sed uere saluatorem. Et nimirum quem uiderunt saluatum?
35.1.24 Solum uerba audierunt et dixerunt que habuerunt utique dicere. Si et miracula multa et magna considerassent. Et cuius igitur gratia hec uerba non dicunt nobis euangeliste, et quoniam mirabiliter locutus est?
35.1.25 Vt discas quoniam multa magnorum transcurrerunt. A fine uero omne ostenderunt. Suasit enim plebi integre et ciuitati toti per ea que dicta sunt.
35.1.26 Vbi autem non suadentur tunc coguntur dicere ea que dicta sunt, ut non ea que ab indeuotione auditorum iudicet quis aduersus concionantem.
35.1.27 Post duos autem dies exiuit illinc et abiit in Galileam. Ipse enim Ihesus testatus est quoniam propheta in patria propria honorem non habet. Propter quid hoc adiectum est? Quoniam non in Capharnaum abiit, sed in Galileam et illinc in Chana.
35.1.28 Etenim ne scruteris propter quid apud suos quidem non mansit, apud Samaritanos ponit causam. Hec autem quoniam propheta in patria sua propria honorem non habet. Propterea igitur non abiit illuc ut non maius eis fieret iudicium.
35.2.1 Ego autem patriam eum hic extimo dicere Capharnaum. Quoniam autem non potitus est illic honore, audi eum dicentem: Et tu Capharnaum que usque ad celos exaltata es, usque ad infernum descendes.
35.2.2 Patriam autem propriam dicit, secundum dispensationis rationem in qua et uidetur plus conuersans. Quid igitur non uidemus, ait, et apud proprios multos in admiratione deductos?
35.2.3 Maxime quidem non a raro contingentibus hec talia oportet pronunciari. Si autem quidam et in propria patria honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile contemptibiles facere consueuit.
35.2.4 Quando igitur uenit in Galileam, susceperunt eum Galilei, omnia uidentes que fecit in Iherosolimis.
35.2.5 Vides quoniam qui mali dicebantur, hii maxime ad eum accedentes inueniuntur. Nam is quidem dicebat: Ex Nazareth potest aliquod bonum esse?
35.2.6 Alius autem: Interroga et uide quoniam ex Galilea propheta non surrexit, et hoc autem ei improperabant.
35.2.7 Samaritanus enim es et demonium habes, sed ecce et Samaritani et Galilei credunt in uerecundiam Iudeorum.
35.2.8 Inueniuntur et Galileis Samaritani meliores. Nam illi quidem a mulieris crediderunt uerbis, hii uero uidentes signa que fecit.
35.2.9 Venit igitur rursus Ihesus in Chana Galilee ubi fecit aquam uinum. Recolit miraculi auditorem, Samaritanorum laudem extollens. Nam hii quidem et ab hiis que in Iherosolimis et ab hiis que illic facta sunt signis eum susceperunt.
35.2.10 Samaritani autem non ab hiis sed a doctrina sola. Et cuius gratia, ait, uenit rursus in Chana? Nam in Galileam quidem decenter propter liuorem Iudaicum accessit. In Chana autem quid utique?
35.2.11 Sed aliter et tunc quidem et circa principium quidem uidetur ueniens uocatus ad nuptias. Nunc autem cuius gratia et propter quid? Michi uidetur eam que a miraculo fidem innatam fortiorem faciens propter presentiam et magis eos attrahens in sponte adueniendo, et in propriam quidem dimittendo patriam. Illos autem prehonorando.
35.2.12 Erat autem quis regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic audiens quoniam Ihesus uenit a Iudea, uenit ad eum et rogat eum ut descendat et sanet filium eius.
35.2.13 Regulus ait aut generis existens regalis aut dignitatem aliquam principatus, aliam ita uocatam habens erat. Igitur quidam quidem hunc illum esse extimant qui apud Mattheum ostenditur autem alius esse ab eo, non a dignitate solum sed et a fide.
35.2.14 Nam ille quidem et uolentem Christum ire, rogat manere. Hic autem et nichil tale promittentem ad domum trahit. Et ille quidem ait: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Hic autem et properat, descende dicens antequam moriatur filius meus.
35.2.15 Et illic quidem de monte descendens Cafarnaum intrauit, hic autem a Samaria et non in Capharnaum sed in Chana uenientem accessit hic. Et illius quidem filius puer a paralisi detinebatur, huius autem filius a febre.
35.2.16 Et ueniens rogabat ut sanaret eius filium; debebat enim mori. Quid igitur Christus? Nisi signa et prodigia uideritis, ait, non creditis.
35.2.17 Et nimirum hoc fidei erat et uenire et rogare. Sed et post hec, id testatur euangelista dicens: quoniam dicente Ihesu: Vade filius tuus uiuit; credidit sermoni eius et abibat.
35.2.18 Quid igitur est quod ait hic? Aut Samaritanos admirans dicebat hoc quoniam sine signis crediderunt, aut extimatam eius ciuitatem esse Capharnaum tangens, unde hic erat.
35.2.19 Quia et alius apud Lucam dicens credo, domine, dicebat, rursus adiuua meam incredulitatem. Itaque et si hic credidit, sed non integre neque sane. Et hoc ostendit ex eo quod interrogauit, qua hora dimisit eum febris.
35.2.20 Volebat enim discere siue casu siue ex precepto Christi hoc factum est? Vt igitur nouit quoniam heri hora septima, credidit ipse et domus eius tota.
35.2.21 Vides quoniam tunc credidit quando pueri dixerunt, non quando Christus? Mentem igitur redarguens eius a qua postea ait que dixit Christus.
35.2.22 Respondet: Ita enim magis ad fidem eum trahebat; ante signum enim non ualde credidit. Si autem et uenit et rogauit, nil mirabile.
35.2.23 Assueuerunt enim patres a multo amore non solum quibus confidunt medicis aduenire, sed quibus non confidunt loqui. Nichil uniuersaliter derelinquere uolentes eorum que ad procurationem filiorum pertinent.
35.2.24 Quia quoniam superuacanee accessit quando uenit in Galileam, tunc eum uidit ut si demum esset ualde ei credens pro Christi uirtute non utique neglexisset puero debente mori in Iudeam uenisse.
35.2.25 Si autem timebat, neque hoc supportabat. Vide denique et ipsa uerba qualiter ostendunt imbecillitatem uiri.
35.2.26 Cum competens enim esset, et si non prius sed tamen postquam mentem redarguit magnum quid ymaginari de eo? Audi qualiter adhuc terrene trahit.
35.2.27 Descende enim, ait, antequam moriatur puer meus, quasi nequeunte post mortem eum suscitare, et quasi nesciente in quibus que pueri restabant.
35.2.28 Propterea eum redarguit et conscientiam tangit ostendens quoniam signa antecedenter anime gratia facta sunt.
35.2.29 Hic enim non minus puero patrem infirmantem circa mentem curat suadens nobis, non a signis sed a doctrina attendere ei. Signa enim non fidelibus sed grossioribus data sunt.
35.3.1 Igitur tunc quidem a passione non ualde attendebat hiis que dicebantur nisi solum hiis que de filio. Postea uero dicebat quod dictum est, resumere et maxima tunc lucrari, quod utique et factum est.
35.3.2 Quid uero est quod in centurione quidem per se enuncians aduenire promisit, hic autem neque uocatus abiit? Quoniam illic quidem fides confirmata erat. Idcirco et promisit ire ut discamus uiri deuotionem, hic autem adhuc hic imperfectus erat.
35.3.3 Quia igitur superius et inferius propalabat eum, dicens: Descende; et nondum nouerat manifeste quoniam et absens curare poterat, ostendit quoniam et hoc possibile ei, ut quod ex se centurio habuit, hoc hic ex non accedendo Ihesum discat.
35.3.4 Cum igitur dicat nisi signa et prodigia uideritis non credetis, hec dicit quoniam competentem fidem nondum habetis.
35.3.5 Sed et adhuc ut de propheta dispositi estis. Reuelans igitur seipsum et ostendens quoniam sine signis oportebat credi eum, hoc dixit sicut et discipulis: Credite quoniam ego in patre et pater in me est. Si uero non, propter opera credite michi.
35.3.6 Iam tunc eo descendente, obuiauerunt serui eius dicentes quoniam puer tuus uiuit. Interrogabat igitur ab eis horam in qua melius habuerat, et dixerunt ei quia heri hora septima dimisit eum febris.
35.3.7 Cognouit igitur pater quoniam illa hora qua dixit ei Ihesus quoniam puer tuus uiuit, et credidit ipse et domus eius tota. Vide qualiter miraculum manifestum est?
35.3.8 Non enim simpliciter, neque ut contigit erutus est a periculo, sed repente et simul ut appareret non adhuc nature consequentia esse quod fiebat, sed actionis Christi ad ipsas uenientis mortis portas, sicut et pater monstrat, dicens:
35.3.9 Descende antequam moriatur puer meus, repente simul ereptus est ab egritudine. Quod igitur et famulos suscitauit. Nam illi quidem non ut euangelizantes solum, sed et ut per superfluam de reliquo Ihesu presentiam esse extimantes obuiauerunt.
35.3.10 Nam illi quidem nouerant accedentem, unde et secundum ipsam ei uiam obtigerunt. Homo uero dimissus a timore de reliquo ad fidem se inclinauit. Deinde uolens ostendere quoniam uie eius opus factus est, et largitur hiis que facit ut non uideatur inaniter erectus esse. Vnde ex quo cum diligentia omnia querens didicit: Credidit ipse et domus eius tota.
35.3.11 Etenim erat et inaltercabile testimonium de reliquo. Qui enim non aderant Christo loquente, neque tempus nouerant hii a domino discentes, quoniam hoc fuit tempus, inaltercabilem habuerunt demonstrationem uirtutis eius, propter hoc et ipsi crediderunt.
Morale xxxv. Quoniam in omnibus que contingunt nobis oportet gratias agere deo.
35.3.12 Quid igitur ab hiis erudimur? Non miracula expectare, neque pignora querere dei uirtutis. Video enim et nunc multos tunc religiosiores fientes, cum autem puero mala patiente aut uxore infirmante consolatione aliqua potiti fuerunt.
35.3.13 Oportet autem et non potientes permanere simpliciter gratias agentes glorificantes. Hoc enim famulorum deuotorum est hoc solidorum ut oportet dominatorem non solum dimissos, sed et flagellatos occurrere ei.
35.3.14 Etenim et hec dei procurationis dei opera: Quem enim diligit dominus, castigat; flagellat autem omnem filium ait quem recipit.
35.3.15 Cum autem in dimissione quis curat solum, non multi ostendit amoris signa, neque pure diligit Christum. Et quid dico sanitatem aut pecuniarum copiositatem, aut inopiam, aut egritudinem?
35.3.16 Et si enim gehennam audieris et si aliud quid difficile, neque ita desistere oportet ab ea que circa dominatorem laudatione, sed pati et ferre pro eo qui in ipsum amore. Hoc enim proprium famulorum deuotorum et anime immobilis.
35.3.17 Et qui in hoc dispositus fuerit homo, presentia disponet facile et futuris fruetur bonis et multa pocietur apud deum propalatione. Qua fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula amen.