PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.2.17 Et nimirum hoc fidei erat et uenire et rogare. Sed et post hec, id testatur euangelista dicens: quoniam dicente Ihesu: Vade filius tuus uiuit; credidit sermoni eius et abibat.
CLOSE
Griffolini

35.2.17 Atqui: et quod uenerat: et quod rogabat: eius fidei est argumentum. Preterea hoc testatur euangelista. Nam cum diceret Ihesus. Vade filius tuus uiuit. Credidit homo sermoni: et ibat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.2.17 Atqui et quod venerat, et quod rogabat, eius fidei est argumentum. Praeterea hoc testatur euangelista. Nam cum diceret Iesus: Vade, filius tuus viuit, credidit homo sermoni, et ibat.
CLOSE
Montfaucon

35.2.17 Atqui quod veniret et rogaret id fides erat; et postea hoc ipsum testificatur Evangelista dicens: Cum Jesus dixisset, Vade, filius tuus vivit, credidit sermoni ejus, et ibat.