Omelia XXXV (xxxiv)
35.1.1 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogauerunt eum vt ibi maneret: et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius,
35.1.2 et mulieri dicebant: quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audiuimus et scimus, quia hic est vere saluator mundi, et cetera.
35.1.3 Nihil inuidia nocentius, nihil inani gloria grauius, ipsa innumera bona corrumpere consueuit. Nam cum Iudaei maiorem quam Samaritani dei cognitionem haberent, et in prophetarum essent lectionibus educati, his1603: hic longe inferiores apparuerunt.
35.1.4 Samaritani enim mulieris testimonio fide adhibita, nullo signo confirmati, Christo obuiam fiunt, rogant apud ipsos moretur.
35.1.5 Iudaei tot miraculis admoniti, non modo non retinent, sed expellere contendunt. Atqui eorum gratia in mundum venit, ipsi tamen expulerunt: hi vt maneat, rogant.
35.1.6 Num ergo ad hos non accedendum fuit? Num tantopere rogantes et indigentes erant contemnendi: et apud insidiantes et expellentes moram trahere, amantibus autem et volentibus, se non exhibere decuit?
35.1.7 Indignum sane, et a Christi benignitate alienum. Eorum itaque obtemperauit voluntati, et mansit apud eos duos dies: ipsi autem semper eum apud se habere voluissent, vt significat euangelista, quod rogauerunt eum, vt ibi maneret:
35.1.8 quod ipse noluit, sed mansit duos dies, quibus multo plures crediderunt in eum,
35.1.9 non tamen credibile erat, cum nullum signum viderint credituros, maxime cum Iudaeos odio haberent:
35.1.10 veruntamen cum verba eius et veritatem reputarent, nil curarunt amplius, sed altius quam quae impediebant contemplati sunt, et Christum admirari, et venerari maiorem in modum contendebant.
35.1.11 Dicebant enim mulieri, Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audiuimus, et scimus, quia hic est vere saluator mundi Christus.
35.1.12 Discipuli magistram1603: magistrum superarunt, hi Iudaeos haud iniuria et credendo et accipiendo accusare possent:
35.1.13 siquidem illi frequenter Christum lapidibus persecuti sunt, quorum ipse gratia omnia fecerat: hi neque ad se venientem secum manere hortabantur: illi visis signis et miraculis pertinaciter obduruerunt,
35.1.14 hi sine signo aliquo plurimam in eum fidem prae se tulerunt. Hi de fide contendunt, illi signa efflagitare non desinunt:
35.1.15 ita semper fideli animo opus est, qualem veritas vbi adepta fuerit, facile illustrat: sin minus, non veri imbecillitas, sed nolentis perfidia culpanda est.
35.1.16 Nam et sol puros oculos nactus facile illuminat: sin minus, oculorum culpa, non solis est. Audi igitur quid hi loquantur. Scimus, inquiunt, quia hic est vere Saluator mundi.
35.1.17 Quam breui Iesum orbem terrarum conuersurum nouerunt, quod ad communem omnium salutem venerit, quod non solis Iudaeis eius prouidentia praescriberetur: sed vbique terrarum verbum suum esset disseminaturus:
35.1.18 non ita Iudaei, sed quaerentes propriam iusticiam confirmare, iusticiae dei non paruerunt. Hi autem omnes in culpa esse confitentur, illud apostolicum sentientes, quod omnes peccauerunt, et egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius.
35.1.19 Cum enim dicerent saluatorem esse mundi, intellexerunt perditi, nec simpliciter, sed in rebus maximis saluatorem.
35.1.20 Venerunt enim multi, vt saluos facerent et prophetae et angeli: sed hic vere saluatorem inquiunt, qui veram salutem elargitur, non breui, sed perpetuo duraturam: hoc syncerae fidei argumentum.
35.1.21 Vtrinque enim admirabiles extiterunt, et quod crediderunt, et quod sine signis et miraculis, quos et Christus beatos dicit: Beati qui non viderunt et crediderunt. et quod syncere crediderint, inde constat,
35.1.22 quod cum mulier dubie loqueretur: Nunquid hic est Christus? nullam prae se tulerunt dubitationem, sed scire eum esse proculdubio asseuerauerunt,
35.1.23 neque vnum quendam ex medio vulgo Christum, sed vere saluatorem confessi sunt. Atqui quem saluum fecisse viderant?1603: viderant,
35.1.24 verba audierant tantum, et tam certe locuti sunt. Quid si miracula vidissent? Nonne plura et maiora dixissent? Quanam autem gratia, quae et quanta locutus sit non narrant euangelistae?
35.1.25 Vt multa et magna eos omittere intelligas, ab euentu autem omnia demonstrant: persuasit nanque populo et vniuersae ciuitati:
35.1.26 vbi autem non persuasum est, quae dixerit exponere coguntur, ne auditorum ignauiam in oratorem quispiam duceret referendam.
35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Quare istud addidit? quod non in Capernaum, sed in Galilaeam et in Cana abiit.
35.1.28 Ne perconteris enim quare non apud suos potius, quam apud Samaritanos manserit, causam hic affert, quoniam sui ipsum non audirent, non ergo eo se contulit, ne grauius iudicarentur.
35.2.1 Puto enim hoc in1603: om. loco patriam Capernaum significare: nam quod in Capernaum nullum honorem assecutus sit, audi ipsum dicentem: Et tu Capernaum nunquid vsque in coelum exaltaberis, vsque in infernum descendes.
35.2.2 Patriam autem appellat, in qua carnem acceperat, et in qua diutius versatus est. Quid inquiet quispiam? nonne videmus multos in popularibus suis magni nominis, et authoritatis?
35.2.3 Videmus, inquit, raro tamen: neque per ea quae raro contingunt, sententia ferenda est: et qui domi suae honorantur, longe magis aliene, consuetudo enim contemptum facere consueuit.
35.2.4 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat in Hierosolymis in die festo, et ipsi enim venerant ad diem festum.
35.2.5 Ecce qui reprehensi sunt, hi maxime Christum accipere inueniuntur. Nam apud hunc euangelistam dicitur: A Nazareth potest aliquid boni esse?
35.2.6 Et alibi: Scrutare, et vide, quia propheta a Galilaea non surgit: quod in contumeliam dicebant. Communis enim opinio erat, Christum Nazarenum esse, ei etiam tanquam Samaritano exprobrabant.
35.2.7 Samaritanus es, inquiunt, et daemonium habes. Veruntamen et Samaritani et Galilaei credunt in ignominiam Iudaeorum,
35.2.8 sed Samaritani vehementiorem prae se tulerunt fidem, cum mulieris tantum testimonio in Iesum crederent, Galilaei non nisi miraculis confirmati.
35.2.9 Venit ergo Iesus iterum in Cana Galilaeae, vbi fecit aquam vinum. Miraculum in memoriam reducit, ad maiorem Samaritanorum laudem. Signorum nanque gratia quae Hierosolymis, quae apud ipsos fecerat, eum acceperant,
35.2.10 Samaritani doctrina tantum: quod autem in Cana Galilaeae venerit, dicit. Quanam gratia, subticet. In Galilaeam propter Iudaeorum inuidiam concessit: in Cana vero quam ob rem?
35.2.11 Primum vocatus ad nuptias, nunc arbitror, vt praesentia sua superioris miraculi fidem confirmaret, et spontaneo accessu magis alliceret, cum relicta patria eos potiores ducere videretur.
35.2.12 Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capernaum. Hic cum audisset, quia Iesus adueniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum, vt descenderet, et sanaret filium eius.
35.2.13 Siue quod regio esset genere, siue quod alia principatus dignitate fungeretur, regulus appellabatur: nonnulli eundem hunc esse opinantur, et qui est apud Matthaeum, sed alter profecto videtur non modo dignitatis nomine, verum et fide:
35.2.14 ille quidem volente Iesu ad ipsum ire, se indignum censet, hic domum trahit. Ille, Non sum, inquit, dignus, vt intres sub tectum meum: hic, vt descendat priusquam moriatur filius, enixe orat.
35.2.15 Illic quidem cum de monte descendisset Iesus, intrauit Capernaum: hic vero a Samaria, et non in Capernaum sed in Cana Galilaeae ingresso accessit regulus. Illius praeterea filius paralysi laborabat, huius, febribus:
35.2.16 et rogabat eum vt descenderet, et sanaret filium eius, incipiebat enim mori. Quid ad hunc Christus? Nisi signa, inquit, et prodigia videritis, non credetis.
35.2.17 Atqui et quod venerat, et quod rogabat, eius fidei est argumentum. Praeterea hoc testatur euangelista. Nam cum diceret Iesus: Vade, filius tuus viuit, credidit homo sermoni, et ibat.
35.2.18 Quid ergo ita Christus respondit? Vel quia Samaritanos, qui sine miraculis crediderunt admiratur: vel ciuitatem Capernaum, vnde ille gentilis erat reprehendit.
35.2.19 Siquidem cum alius apud Marcum diceret: Credo domine, adiuua incredulitatem meam: iterum his verbis vsus est. Itaque licet hic crediderit, non tamen firmiter, neque integre: quod sciscitando seruos demonstrauit, qua hora reliquerit filium febris.
35.2.20 Voluit enim cognoscere an sponte sua, an Christi praecepto discesserit. Cum vero cognouit, quia heri hora septima: credidit et ipse, et domus eius tota.
35.2.21 Vides tum demum in fide confirmatum, cum seruorum de valetudine filii testimonium accepit? Quamobrem hominis animum intuitus arguit, vt magis in fide confirmaret:
35.2.22 neque enim ante signum admodum credebat: quod si venit et rogauit, minime mirum est.
35.2.23 Ob incredibilem enim in filios amorem non modo quibus confidunt medicis, sed et quoslibet compellare1603: compellere parentes solent, ne quid in aduersa filiorum valetudine omittant.
35.2.24 Nam quod non multum spei in Christo haberet, constat, quoniam veniente Iesu in Galilaeam obiter et per occasionem accessit: quod si vere Christi potestatem credidisset, non vtique in tanto filii periculo Iudaeam petere neglexisset:
35.2.25 quod si timuerat, ne sic quidem satis erat causae. Considera igitur ipsius verba, quantam viri infirmitatem indicant.
35.2.26 Debuerat enim, si non prius, at saltem post reprehensam ipsius animi sententiam, magnam quandam de Iesu opinionem concipere. Audi quantum adhuc humi trahatur.
35.2.27 Descende, inquit, priusquam moriatur filius meus, ac si1603: om. mortuum suscitare non potuisset, et nesciret vt se puer haberet:
35.2.28 idcirco eum reprehendit, et animum arguit, ostendens signa maxime animae gratia fieri:
35.2.29 neque minus hoc in loco patrem animi morbo laborantem quam filium curat, suadetque non signa nobis, sed doctrinam ipsius attendendam. Signa enim infidelibus, et rudioribus exhibenda.
35.3.1 Regulus autem filii dolore affectus, non multum tunc Iesu verbis attendit, sed in solius filii cura versabatur, postmodum ea reputaturus, et inde multum vtilitatis consecuturus.
35.3.2 Cur autem Centurioni se iturum vltro pollicitus est, regulo autem ne rogatus quidem? Quoniam in illo fides perfecta erat, ideo se iturum dixit, vt viri fidem cognosceremus: at regulus adhuc imperfectus erat,
35.3.3 propterea omni studio Christum impellebat, vt descenderet, neque adhuc norat absentem quoque curandi habere potestatem. Quod ergo id posset ostendit, vt quod per se Centurio sentiebat, hic non accedente Iesu erudiretur.
35.3.4 Cum itaque dixit: Nisi signa et prodigia videritis, non credetis1603: creditis: debitam de se eos fidem non habere, sed adhuc tanquam prophetam opinari significauit.
35.3.5 Quocirca rem indicat, et sine miraculis credendum admonet, quod et Philippum admonuit: Non credis, quia ego in patre, et pater in me est? Et, si mihi non vultis credere, operibus credite.
35.3.6 Iam autem eo descendente, serui occurrerunt ei, et nunciauerunt dicentes, quia filius eius viueret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
35.3.7 Cognouit ergo pater, quia hora illa erat, in qua dixit ei Iesus: [Vade,] filius tuus viuit. Et credidit ipse, et domus eius tota. Vides quo pacto miraculum manifestatur?
35.3.8 Non enim per successionem, et diuturnitatem conualetudinis, vt assolet, liberatus est, sed repente, ne naturalis valetudo, sed Christi operatio videretur. Nam qui in ipsum mortis articulum venerat, patris testimonio dicentis:
35.3.9 Descende priusquam moriatur filius meus, euestigio in prosperam restitutus est valetudinem. Quae res etiam seruos excitauit. Serui autem fortassis non vt nunciaturi tantum, sed vt superfluum Christi aduentum, obuiam ierant.
35.3.10 Sciebant enim iam aduentare, quare in itinere eum conuenerunt. Regulus ergo iam timore deposito fidei incumbit, vt ostenderet profectionis suae gratia id contigisse, et iam se non frustra profectum delectatur, hac gratia summam in percontando adhibet diligentiam. Et credidit ipse, et domus eius tota.
35.3.11 Iam nihil amplius erat dubitandum: qui enim neque affuerant, neque audierant Christum, neque tempus norant, hi a domino suo tempus cognoscentes, Christi potestatem quam certissimam habuerunt, ideo et ipsi crediderunt.
35.3.12 Quid ergo hinc hodie reportabimus? non expectanda miracula, neque diuinae virtutis pignora efflagitanda. Video enim et nunc multos, cum in filii, vel vxoris morbo exaudiuntur, tunc maiorem deo exhibere reuerentiam.
35.3.13 Decens autem est etiam non exauditos tolerare, et nihilominus gratias habere, eumque laudibus prosequi: hoc fidelium seruorum est, hoc constantiae, hoc pietatis, quali in dominum affectu esse debemus: vt non solum cum clementer nobiscum agit, verumetiam cum indignatur, cum flagellat, ad eum percurramus:
35.3.14 hoc enim diuina operatur prouidentia. Siquidem quem diligit, castigat: flagellat quemcunque filium suscipit.
35.3.15 Qui autem cum votum assequitur, deum colit tantum: non multa prae se fert dilectionis argumenta, neque syncere Christum amat. Et quid ego valetudinem dicam? Quid pecuniarum copiam? quid paupertatem? quid morbum?
35.3.16 Et si gehennam, si quid grauius audieris, non tamen diuinae nobis sunt laudes remittendae: sed omnia et facienda, et ferenda eius dilectionis gratia. Hoc, inquam, fidelium seruorum est, hoc constantis animi:
35.3.17 et qui ita affectus est, praesentia facile perferet, et futuris bonis fruetur, et plurimum deo fidere poterit, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri sit gloria in secula seculorum, Amen.