PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.2.10 Samaritani autem non ab hiis sed a doctrina sola. Et cuius gratia, ait, uenit rursus in Chana? Nam in Galileam quidem decenter propter liuorem Iudaicum accessit. In Chana autem quid utique?
CLOSE
Griffolini

35.2.10 Samaritani doctrina tantum. Quod autem in Cana Galilaeae uenerit, dicit, qua nam gratia, subticet. In Galilaeam propter Iudaeorum inuidiam concessit, in Cana uero quamobrem?
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.2.10 Samaritani doctrina tantum: quod autem in Cana Galilaeae venerit, dicit. Quanam gratia, subticet. In Galilaeam propter Iudaeorum inuidiam concessit: in Cana vero quam ob rem?
CLOSE
Montfaucon

35.2.10 Samaritani vero ex doctrina tantum. Istuc venisse narrat, qua de causa venerit non adjicit. In Galilaeam enim propter Judaeorum invidiam venit; sed cur in Cana?