Commentarius
[Homilia 35]
35.1.1 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret: et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus,
35.1.2 et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus et scimus, quia hic est vere Salvator mundi Christus. Et post dies duos excessit inde, et abiit in Galilaeam.
35.1.3 Nihil invidia et livore pejus, nihil inani gloria deterius: haec innumera corrumpere solet bona. Judaei ergo cum majorem quam Samaritani cognitionem haberent, et cum prophetis educati essent, illis tamen hinc inferiores fuerunt.
35.1.4 Samaritani testimonio mulieris fidem habuere, nulloque viso signo exeunt rogaturi Christum ut secum maneret.
35.1.5 Judaei vero, etiam visis miraculis, non modo non illum apud se retinuerunt, sed etiam ipsum expulerunt, nihilque non egerunt ut ipsum e regione sua eliminarent: etiamsi illorum gratia venisset, illum nihilominus ejecerunt; hi contra ut apud se maneret1862: manere rogarunt.
35.1.6 Num ergo ad hos rogantes non accedendum fuit; sed illis qui sibi bene affecti erant, relictis, apud insidiatores et adversarios manere oportuit?
35.1.7 At non fuisset illud ejus providentia dignum. Ideo morem gessit et mansit apud eos duobus diebus. Ipsi quidem voluissent illum perpetuo retinere; illud enim indicat Evangelista his verbis: Rogaverunt eum ut ibi maneret.
35.1.8 Ipse vero noluit, sed duos tantum dies cum illis mansit, et illo temporis spatio longe plures crediderunt in eum.
35.1.9 Atqui non verisimile erat illos esse credituros, tum quod nullum signum vidissent, tum quod Judaeos odio haberent.
35.1.10 Attamen quia dictorum illius veritatem juste aestimarunt, his nihil officientibus, sublimiora de illo cogitarunt, quam quae possent hujusmodi obicibus impediri, ac certatim illum magis ac magis admirabantur.
35.1.11 Nam mulieri dicebant, Non jam propter tuam loquelam ei credimus: ipsi enim audivimus et scimus, quia hic est vere Salvator mundi Christus.
35.1.12 Discipuli magistram illam superarunt: hi namque Judaeos jure accusare possunt, et quod crediderint et quod eum acceperint.
35.1.13 Illi quorum gratia totum hoc opus susceperat, saepe ipsum lapidaverunt; hi vero non accedentem ad se traxerunt; illi visis signis pertinaces manent;
35.1.14 hi sine signis magnam erga illum fidem exhibent: et ea de causa gloriantur, quod sine signis crediderint: illi vero finem non faciunt tentandi et signa quaerendi.
35.1.15 Ita semper probe affecta anima opus est: quam si veritas adeat, facile occupabit; si non occupet, id non ex veritatis infirmitate, sed ex ejus pervicacia oritur.
35.1.16 Nam et sol puros oculos facile illuminat; sin minus, oculorum culpa, non solis imbecillitas est. Audi igitur quid hi dicunt, Scimus quia hic est vere Salvator mundi Christus.
35.1.17 Viden’ quam cito noverunt, ipsum orbem terrarum attracturum esse, et ad communem operandam salutem venisse; quodque non in solis Judaeis ejus providentia circumcludenda, sed verbum ejus ubique disseminandum foret?
35.1.18 At Judaei non item; imo dum quaererent justitiam suam statuere, justitiae Dei non subjecti fuerunt. Hi vero fatentur omnes in culpa esse, illud Apostolicum prae se ferentes, Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius.
35.1.19 Cum dicunt enim ipsum esse Salvatorem mundi, ostendunt mundum periisse; et non modo Salvatorem esse, sed et in rebus maximis.
35.1.20 Venerunt enim multi ut homines salvos facerent, Prophetae, Angeli. Sed verus Salvator hic est, inquit, qui veram praebet salutem, non solum autem temporaneam. Hoc sincerae fidei argumentum est.
35.1.21 Utrinque enim mirabiles sunt, et quod crediderint, et quod sine signis crediderint; quos et Christus beatos praedicat his verbis: Beati qui non viderunt, et crediderunt; et quod etiam sincere crediderint:
35.1.22 cum enim audirent mulierem dubie loquentem, Numquid ipse est Christus? non dixerunt, nos quoque dubitamus, neque ita existimamus, sed scimus; neque hoc tantum, sed etiam, hic est vere Salvator mundi.
35.1.23 Neque enim Christum ut unum e vulgo confitebantur, sed vere Salvatorem dicebant. Atqui quem ab illo servatum viderant?
35.1.24 Verba tantum audierant, et tamen ea ipsa proferunt quae dixissent, si vidissent multa magnaque miracula. Et cur Evangelistae non referunt ea quae dixit, quaeque mirabilia erant?
35.1.25 Ut discas ipsos multa ex magnis rebus praetermittere; sed ex eventu totum demonstraverunt. Verbis enim suis totum populum, universamque civitatem convertit.
35.1.26 Ubi autem auditores non obtemperant, tunc quae Christus dixerit referre coguntur: ne auditorum ignaviam in concionantem quis referat.
35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in patria sua honorem non habet. Cur hoc adjicitur? Quia in Capernaum non abiit; sed in Galilaeam, et inde in Cana.
35.1.28 Ne quaeras enim cur non apud suos, sed apud Samaritanos maneat: causam affert, quod nempe ipsum non audirent. Ideo igitur non eo se contulit, ne gravius judicium subirent.
35.2.1 Puto enim hic patriam suam intelligi Capernaum: quod autem ibi nullo cum honore exceptus sit, audi ipsum dicentem: Et tu Capernaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad infernum descendes.
35.2.2 Patriam vero suam vocat secundum oeconomiae rationem, quia diutius ibi versatus fuerat. Quid ergo, inquies, annon multos videmus, qui apud populares suos admirationi habentur?
35.2.3 Videmus utique; sed per ea quae raro contingunt non est sententia ferenda. Quod si quidam in patria sua honorem sunt consequuti, multo magis in aliena: consuetudo namque contemtum parere solet.
35.2.4 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum vidissent omnia quae fecerat Jerosolymis in die festo: ipsi enim venerant ad diem festum.
35.2.5 Viden’ quomodo ii qui male audiebant, ipsi maxime Christum adeant? Nam hic quidem Evangelista dicit: Ex Nazaret potest aliquid boni esse?
35.2.6 Alius autem, Scrutare et vide, quia propheta a Galilaea non surgit: quod in contumeliam ipsius dicebant. Multi namque putabant ipsum ex Nazaret esse: atque ei tamquam Samaritano exprobrabant.
35.2.7 Samaritanus es, aiebant, et daemonium habes. Sed ecce, inquit, Samaritani et Galilaei credunt ad ignominiam Judaeorum;
35.2.8 imo Samaritani Galilaeis meliores deprehenduntur: illi enim ex mulieris solum testimonio ipsum acceperunt; hi vero postquam signa ab illo facta viderant.
35.2.9 Venit ergo Jesus iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Miraculum in memoriam revocat, ad majorem Samaritanorum laudem: hi namque post signa et Jerosolymis et apud se edita, ipsum susceperunt.
35.2.10 Samaritani vero ex doctrina tantum. Istuc venisse narrat, qua de causa venerit non adjicit. In Galilaeam enim propter Judaeorum invidiam venit; sed cur in Cana?
35.2.11 Primum vocatus ad nuptias illo concesserat; sed nunc quare? Mihi quidem venisse videtur ut fidem patrati miraculi praesentia sua firmaret, utque non vocatus accedens, magis illos alliceret, cum relicta patria, illos suis anteferret.
35.2.12 Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capernaum. Hic cum audisset, quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, venit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus;
35.2.13 sive ex genere regio cum esset, vel ex quadam dignitate regulus appellaretur. Quidam putant hunc ipsum esse qui memoratur a Matthaeo; sed alius esse probatur non ex dignitate modo, sed etiam ex fide.
35.2.14 Ille namque Christum ire volentem, ne eat rogat; hic nec sese offerentem, domum trahit. Ille dicit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum; hic urget dicens, Descende priusquam moriatur filius meus.
35.2.15 Ille de monte descendens Capernaum venit; hic vero a Samaria, non in Capernaum, sed in Cana venientem adit. Illius puer paralysi laborabat; hujus filius febri.
35.2.16 Et veniens rogabat eum ut sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. Quid ergo Christus? Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
35.2.17 Atqui quod veniret et rogaret id fides erat; et postea hoc ipsum testificatur Evangelista dicens: Cum Jesus dixisset, Vade, filius tuus vivit, credidit sermoni ejus, et ibat.
35.2.18 Quid ergo sibi vult hic? Vel hoc Samaritanos, qui sine signis crediderunt admirans dixit, vel eam, quae sua videbatur esse, civitatem, Capernaum nempe perstringit.
35.2.19 Siquidem cum alius apud Lucam diceret, Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam, iisdem usus est verbis. Itaque licet hic crediderit, non tamen plene et integre: quod declarat cum sciscitatur qua hora reliquit eum febris.
35.2.20 Volebat enim discere1862: dicere, num sponte sua, num ex Christi praecepto febris abscessisset. Ut vero cognovit quia heri hora septima, credidit ipse et domus ejus tota.
35.2.21 Viden’ illum credidisse servis nunciantibus, non Christo loquente? Mentem ergo ejus, qua venerat, arguit: ita enim magis illum ad fidem inducebat.
35.2.22 Ante signum enim non admodum credebat. Quod si et venerit et rogaverit, nihil mirum.
35.2.23 Solent enim patres ardenti amore ducti, non solum eos, quibus fidunt, medicos adire, verum etiam eos quibus non ita fidunt, ne quidpiam praeteriisse videantur.
35.2.24 Siquidem oblata solum occasione accessit quando venit ille in Galilaeam: qui si admodum illi credidisset, filio in extremis laborante, non neglexisset in Judaeam venire.
35.2.25 Quod si timebat, neque illud excusandum erat. Consideres velim, vel ipsa verba quantam demonstrent viri infirmitatem.
35.2.26 Cum oportuisset enim, si non prius, saltem post reprehensam animi sui sententiam, magnum quidpiam de Christo cogitare, audi quomodo adhuc humi serpat.
35.2.27 Descende, inquit, priusquam moriatur filius meus, quasi non posset mortuum suscitare, et quasi non nosset quo statu puer esset.
35.2.28 Ideo illum coarguit, et conscientiam perstringit, ostendens signa animae causa maxime edi:
35.2.29 hic enim non minus patrem animo laborantem curat, quam filium; ut nobis suadeat, non tam signis, quam doctrinae ejus attendendum esse. Signa quippe non fidelibus, sed infidelibus et crassioribus parata sunt.
35.3.1 Tunc ille moestus non multum dictis attendebat, nisi iis quae ad filium spectabant. Postea vero illa in mentem revocaturus erat, atque hinc magnum consequuturus lucrum: quod et evenit.
35.3.2 Cur autem Christus centurioni se ultro obtulit iturum: hic autem ne rogatus quidem? Quia ibi fides perfecta erat, ideo se iturum obtulit, ut viri probitatem edisceremus: at regulus adhuc imperfectus erat.
35.3.3 Quia ergo admodum instabat dicens, Descende, necdum sciebat ipsum vel absentem posse sanare; id se posse ostendit; ut quam per se centurio notitiam habebat, eam regulus non accedente Jesu acquireret.
35.3.4 Cum itaque dicit, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, hoc significat, congruenti fide nondum instructi estis; sed adhuc me ut prophetam habetis.
35.3.5 Quis ergo ipse sit revelans, et ostendens, etiam sine miraculis sibi credendum esse, eadem ipsa quae Philippo dixit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Etsi mihi non vultis credere, operibus credite.
35.3.6 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei dicentes, quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit: et dixerunt ei, Quia heri hora septima reliquit eum febris.
35.3.7 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus, quod filius ejus viveret: et credidit ipse, et domus ejus tota. Viden’ quo pacto miraculum evulgatum sit?
35.3.8 Neque vulgari modo a periculo liberatus est: sed confestim, ita ut liqueat rem non ex naturali serie, sed ex Christi operatione factam esse. Nam cum ad ipsa mortis limina pervenisset, ut declaravit pater his verbis,
35.3.9 Descende, priusquam moriatur filius meus, subito ex morbo ereptus est: quae res etiam servos excitavit. Servi enim fortasse non ut nunciaturi tantum, sed ut superfluum Christi adventum putantes, obviam venerunt.
35.3.10 Sciebant enim ipsum jam illic1862: illuc adventare: unde eodem itinere illum convenerunt. Regulus autem, posito timore, ad fidem accedit, ut ostendat ex ipsius profectione hoc opus sequutum esse, ac demum id diligenter agit, ut ne videatur ipsum frustra profectum esse, quare accurate omnia sciscitatur: et credidit ipse et domus ejus tota.
35.3.11 Nam nulli prorsus dubio obnoxium erat testimonium. Qui enim neque adfuerant, neque Christum audierant, neque tempus noverant, ubi ab hero suo didicerunt, idem ipsum esse tempus, certissimam habuere Christi potentiae demonstrationem; ideo et ipsi crediderunt.
35.3.12 Quid ergo per haec docemur? Ne miracula exspectemus, neve divinae potentiae pignora quaeramus. Hic namque multos video, qui cum vel filio vel uxore aegrotante, aliquid solatii accepere, majorem erga Deum pietatem exhibuerunt.
35.3.13 Etiamsi vero non exaudiamur, in gratiarum actione et laude perseverare par est. Hoc quippe fidelium servorum est, hoc diligentium et Dominum ut par est amantium, ut non modo in tranquillitate, sed etiam in aerumnis ad illum accurrant:
35.3.14 haec quippe sunt Dei providentiae opera: Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem suscipit.
35.3.15 Qui autem illum in tranquillitate solum colit, non tanti amoris signa exhibet, neque pure Christum amat. Ecquid de valetudine, de opibus loquor, quid de paupertate et morbo?
35.3.16 Licet enim gehennam, licet aliud quidpiam gravissimum audieris; neque sic a Deo laudibus celebrando absistendum. Sed omnia pro ejus dilectione ferenda. Hoc fidelis servi, hoc constantis animi est.
35.3.17 Qui hoc affectus modo est, et praesentia facile sustinebit, et futura consequetur bona, et multa apud Deum fiducia fruetur, quam nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.