PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.3.10 Nam illi quidem nouerant accedentem, unde et secundum ipsam ei uiam obtigerunt. Homo uero dimissus a timore de reliquo ad fidem se inclinauit. Deinde uolens ostendere quoniam uie eius opus factus est, et largitur hiis que facit ut non uideatur inaniter erectus esse. Vnde ex quo cum diligentia omnia querens didicit: Credidit ipse et domus eius tota.
CLOSE
Griffolini

35.3.10 Sciebant enim iam aduentare, quare in itinere eum conuenerunt. Regulus ergo iam timore deposito fidei incumbit, ut ostenderet profectionis1470/1486: profectionis et suae gratia id contigisse, et iam non frustra se1470/1486/1530: se non frustra profectum delectatur, hac gratia summam in percontando adhibet diligentiam, et credidit ipse et domus eius tota.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.3.10 Sciebant enim iam aduentare, quare in itinere eum conuenerunt. Regulus ergo iam timore deposito fidei incumbit, vt ostenderet profectionis suae gratia id contigisse, et iam se non frustra profectum delectatur, hac gratia summam in percontando adhibet diligentiam. Et credidit ipse, et domus eius tota.
CLOSE
Montfaucon

35.3.10 Sciebant enim ipsum jam illic1862: illuc adventare: unde eodem itinere illum convenerunt. Regulus autem, posito timore, ad fidem accedit, ut ostendat ex ipsius profectione hoc opus sequutum esse, ac demum id diligenter agit, ut ne videatur ipsum frustra profectum esse, quare accurate omnia sciscitatur: et credidit ipse et domus ejus tota.