PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.3.12 Quid igitur ab hiis erudimur? Non miracula expectare, neque pignora querere dei uirtutis. Video enim et nunc multos tunc religiosiores fientes, cum autem puero mala patiente aut uxore infirmante consolatione aliqua potiti fuerunt.
CLOSE
Griffolini

35.3.12 Quid ergo hinc hodie reportabimus?1470/1486: reportabimus non expectanda miracula, neque diuinae uirtutis pignora efflagitanda.1470/1486: efflagitanda? Video enim et nunc multos, qui1530: om. cum in filii uel uxoris morbo exaudiuntur, tunc maiorem deo exhibere reuerentiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.3.12 Quid ergo hinc hodie reportabimus? non expectanda miracula, neque diuinae virtutis pignora efflagitanda. Video enim et nunc multos, cum in filii, vel vxoris morbo exaudiuntur, tunc maiorem deo exhibere reuerentiam.
CLOSE
Montfaucon

35.3.12 Quid ergo per haec docemur? Ne miracula exspectemus, neve divinae potentiae pignora quaeramus. Hic namque multos video, qui cum vel filio vel uxore aegrotante, aliquid solatii accepere, majorem erga Deum pietatem exhibuerunt.