35.2.2 Patriam autem propriam dicit, secundum dispensationis rationem in qua et uidetur plus conuersans. Quid igitur non uidemus, ait, et apud proprios multos in admiratione deductos?
35.2.2 Patriam autem appellat in qua carnem acceperat, et in qua diutius uersatus est. Quid, inquiet, quispiam,1470/1486/1530: quispiam? nonne uidemus multos in popularibus sui1530: suis magni nominis et auctoritatis?
35.2.2 Patriam autem appellat, in qua carnem acceperat, et in qua diutius versatus est. Quid inquiet quispiam? nonne videmus multos in popularibus suis magni nominis, et authoritatis?
35.2.2 Patriam vero suam vocat secundum oeconomiae rationem, quia diutius ibi versatus fuerat. Quid ergo, inquies, annon multos videmus, qui apud populares suos admirationi habentur?