PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.1.27 Post duos autem dies exiuit illinc et abiit in Galileam. Ipse enim Ihesus testatus est quoniam propheta in patria propria honorem non habet. Propter quid hoc adiectum est? Quoniam non in Capharnaum abiit, sed in Galileam et illinc in Chana.
CLOSE
Griffolini

35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Quare addidit, quod non1470/1530: om. in Capernaum, sed in Galilaeam, et inde1470/1486/1530: om. in Cana abiit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Quare istud addidit? quod non in Capernaum, sed in Galilaeam et in Cana abiit.
CLOSE
Montfaucon

35.1.27 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Christus testimonium perhibuit, quia propheta in patria sua honorem non habet. Cur hoc adjicitur? Quia in Capernaum non abiit; sed in Galilaeam, et inde in Cana.