PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.3.13 Oportet autem et non potientes permanere simpliciter gratias agentes glorificantes. Hoc enim famulorum deuotorum est hoc solidorum ut oportet dominatorem non solum dimissos, sed et flagellatos occurrere ei.
CLOSE
Griffolini

35.3.13 Decens autem est etiam non exauditos tolerare, et nihilominus deo1470/1486/1530: om. gratias habere, eumque laudibus prosequi, hoc fidelium seruorum est, hoc constantiae, hoc pietatis, quali in dominum affecti esse debemus, ut non solum cum clementer nobiscum agit, uerum etiam cum indignatur, cum flagellat, ad eum procurramus1486/1530: percurramus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.3.13 Decens autem est etiam non exauditos tolerare, et nihilominus gratias habere, eumque laudibus prosequi: hoc fidelium seruorum est, hoc constantiae, hoc pietatis, quali in dominum affectu esse debemus: vt non solum cum clementer nobiscum agit, verumetiam cum indignatur, cum flagellat, ad eum percurramus:
CLOSE
Montfaucon

35.3.13 Etiamsi vero non exaudiamur, in gratiarum actione et laude perseverare par est. Hoc quippe fidelium servorum est, hoc diligentium et Dominum ut par est amantium, ut non modo in tranquillitate, sed etiam in aerumnis ad illum accurrant: