35.1.7 Sed non erat hoc eius procurationis, propterea et suscepit et mansit apud eos duobus diebus. Nam ipsi quidem uolebant continue eum detinere. Hoc enim ostendit euangelista in dicendo: Rogabant eum manere apud seipsos.
35.1.7 Indignum sane et a Christi benignitate alienum. Eorum itaque obtemperauit uoluntati, et mansit apud eos duos dies. Ipsi autem semper eum apud se habere uoluissent, ut significat Euangelista, quod rogauerunt eum ut ibi maneret,
35.1.7 Indignum sane, et a Christi benignitate alienum. Eorum itaque obtemperauit voluntati, et mansit apud eos duos dies: ipsi autem semper eum apud se habere voluissent, vt significat euangelista, quod rogauerunt eum, vt ibi maneret:
35.1.7 At non fuisset illud ejus providentia dignum. Ideo morem gessit et mansit apud eos duobus diebus. Ipsi quidem voluissent illum perpetuo retinere; illud enim indicat Evangelista his verbis: Rogaverunt eum ut ibi maneret.