35.2.9 Venit igitur rursus Ihesus in Chana Galilee ubi fecit aquam uinum. Recolit miraculi auditorem, Samaritanorum laudem extollens. Nam hii quidem et ab hiis que in Iherosolimis et ab hiis que illic facta sunt signis eum susceperunt.
35.2.9 Venit ergo1530: ergo Iesus iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam uinum. Miraculum in memoriam reducit ad maiorem Samaritanorum laudem. Signorum nanque gratia quae Hierosolymis, quae apud ipsos fecerat, eum accoeperant.
35.2.9Venit ergo Iesus iterum in Cana Galilaeae, vbi fecit aquam vinum. Miraculum in memoriam reducit, ad maiorem Samaritanorum laudem. Signorum nanque gratia quae Hierosolymis, quae apud ipsos fecerat, eum acceperant,
35.2.9Venit ergo Jesus iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Miraculum in memoriam revocat, ad majorem Samaritanorum laudem: hi namque post signa et Jerosolymis et apud se edita, ipsum susceperunt.