PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.2.14 Nam ille quidem et uolentem Christum ire, rogat manere. Hic autem et nichil tale promittentem ad domum trahit. Et ille quidem ait: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Hic autem et properat, descende dicens antequam moriatur filius meus.
CLOSE
Griffolini

35.2.14 Ille quidem uolentem Ihesum1530: uolente Iesu ad ipsum ire: se indignum censet. hic domum trahit. Ille. Non sum inquit dignus ut intres sub tectum meum. hic ut descendat priusquam moriatur filius enixe orat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.2.14 ille quidem volente Iesu ad ipsum ire, se indignum censet, hic domum trahit. Ille, Non sum, inquit, dignus, vt intres sub tectum meum: hic, vt descendat priusquam moriatur filius, enixe orat.
CLOSE
Montfaucon

35.2.14 Ille namque Christum ire volentem, ne eat rogat; hic nec sese offerentem, domum trahit. Ille dicit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum; hic urget dicens, Descende priusquam moriatur filius meus.