PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.2.18 Quid igitur est quod ait hic? Aut Samaritanos admirans dicebat hoc quoniam sine signis crediderunt, aut extimatam eius ciuitatem esse Capharnaum tangens, unde hic erat.
CLOSE
Griffolini

35.2.18 Quid ergo ita Christus respondit? uel quia Samaritanos, qui sine miraculis crediderunt, admiratur, uel ciuitatem Capernaum, unde ille gentilis erat, reprehendit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.2.18 Quid ergo ita Christus respondit? Vel quia Samaritanos, qui sine miraculis crediderunt admiratur: vel ciuitatem Capernaum, vnde ille gentilis erat reprehendit.
CLOSE
Montfaucon

35.2.18 Quid ergo sibi vult hic? Vel hoc Samaritanos, qui sine signis crediderunt admirans dixit, vel eam, quae sua videbatur esse, civitatem, Capernaum nempe perstringit.