35.1.24 Solum uerba audierunt et dixerunt que habuerunt utique dicere. Si et miracula multa et magna considerassent. Et cuius igitur gratia hec uerba non dicunt nobis euangeliste, et quoniam mirabiliter locutus est?
35.1.24 Verba audierant tantum, et tam certe locuti sunt. Quid si miracula uidissent? Nonne plura et maiora dixissent? Qua nam autem gratia quae et quanta locutus sit, non narrant Euangelistae?
35.1.24 verba audierant tantum, et tam certe locuti sunt. Quid si miracula vidissent? Nonne plura et maiora dixissent? Quanam autem gratia, quae et quanta locutus sit non narrant euangelistae?
35.1.24 Verba tantum audierant, et tamen ea ipsa proferunt quae dixissent, si vidissent multa magnaque miracula. Et cur Evangelistae non referunt ea quae dixit, quaeque mirabilia erant?