PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.3.1 Igitur tunc quidem a passione non ualde attendebat hiis que dicebantur nisi solum hiis que de filio. Postea uero dicebat quod dictum est, resumere et maxima tunc lucrari, quod utique et factum est.
CLOSE
Griffolini

35.3.1 Regulus autem filii dolore affectus, non multum tunc Iesu uerbis attendit, sed in solius filii cura uersabatur, postmodum ea reputaturus, et inde multum utilitatis consecuturus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.3.1 Regulus autem filii dolore affectus, non multum tunc Iesu verbis attendit, sed in solius filii cura versabatur, postmodum ea reputaturus, et inde multum vtilitatis consecuturus.
CLOSE
Montfaucon

35.3.1 Tunc ille moestus non multum dictis attendebat, nisi iis quae ad filium spectabant. Postea vero illa in mentem revocaturus erat, atque hinc magnum consequuturus lucrum: quod et evenit.