35.1.13 Nam illi quidem et si pro eis omnem hanc negociationem instituit, continue eum lapidabant. Hii autem et non ad eos uenientem ad seipsos traxerunt. Et illi quidem cum signis incorrecti manserunt.
35.1.13 Siquidem illi frequenter Christum lapidibus persecuti sunt, quorum ipse gratia omnia fecerat. Hi neque ad se uenientem secum manere hortabantur. Illi uisis signis et miraculis pertinaciter obduruerunt.
35.1.13 siquidem illi frequenter Christum lapidibus persecuti sunt, quorum ipse gratia omnia fecerat: hi neque ad se venientem secum manere hortabantur: illi visis signis et miraculis pertinaciter obduruerunt,
35.1.13 Illi quorum gratia totum hoc opus susceperat, saepe ipsum lapidaverunt; hi vero non accedentem ad se traxerunt; illi visis signis pertinaces manent;