35.3.16 Et si enim gehennam audieris et si aliud quid difficile, neque ita desistere oportet ab ea que circa dominatorem laudatione, sed pati et ferre pro eo qui in ipsum amore. Hoc enim proprium famulorum deuotorum et anime immobilis.
35.3.16etiam si1470/1486/1530: Etsi geennam, siquid grauius audieris, non tamen diuinae nobis sunt laudes remittendae, sed omnia et facienda et ferenda eius dilectionis gratia. Hoc, inquam, fidelium seruorum est, hoc constantis animi,
35.3.16 Et si gehennam, si quid grauius audieris, non tamen diuinae nobis sunt laudes remittendae: sed omnia et facienda, et ferenda eius dilectionis gratia. Hoc, inquam, fidelium seruorum est, hoc constantis animi:
35.3.16 Licet enim gehennam, licet aliud quidpiam gravissimum audieris; neque sic a Deo laudibus celebrando absistendum. Sed omnia pro ejus dilectione ferenda. Hoc fidelis servi, hoc constantis animi est.