PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

35.1.5 Illi uero et si miracula uidentes non solum non detinuerunt eum apud seipsos, sed et abegerunt et omnia egerunt ut a regione eorum abiciant. Et nimirum et hic aduentus Christi propter illos factus est. Sed illi quidem abigebant, hii uero et manere rogabant apud seipsos.
CLOSE
Griffolini

35.1.5 Iudaei tot miraculis admoniti, non modo non retinent, sed expellere contendunt. Atqui eorum gratia in mundum uenit. Ipsi expulerunt, hi ut maneat, rogant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

35.1.5 Iudaei tot miraculis admoniti, non modo non retinent, sed expellere contendunt. Atqui eorum gratia in mundum venit, ipsi tamen expulerunt: hi vt maneat, rogant.
CLOSE
Montfaucon

35.1.5 Judaei vero, etiam visis miraculis, non modo non illum apud se retinuerunt, sed etiam ipsum expulerunt, nihilque non egerunt ut ipsum e regione sua eliminarent: etiamsi illorum gratia venisset, illum nihilominus ejecerunt; hi contra ut apud se maneret1862: manere rogarunt.