35.3.3 Quia igitur superius et inferius propalabat eum, dicens: Descende; et nondum nouerat manifeste quoniam et absens curare poterat, ostendit quoniam et hoc possibile ei, ut quod ex se centurio habuit, hoc hic ex non accedendo Ihesum discat.
35.3.3 Propterea omni studio Christum impellebat, ut descenderet. Neque adhuc norat absentem quoque curandi habere potestatem. Quid ergo posset, ostendit, ut quod per se centurio sentiebat, hic non accedente Iesu erudiretur.
35.3.3 propterea omni studio Christum impellebat, vt descenderet, neque adhuc norat absentem quoque curandi habere potestatem. Quod ergo id posset ostendit, vt quod per se Centurio sentiebat, hic non accedente Iesu erudiretur.
35.3.3 Quia ergo admodum instabat dicens, Descende, necdum sciebat ipsum vel absentem posse sanare; id se posse ostendit; ut quam per se centurio notitiam habebat, eam regulus non accedente Jesu acquireret.