PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.1.10 Non enim simpliciter hec scripta sunt, sed et futura nobis ut in ymagine et typo prescribuntur, ut utique quod ualde est inopinabile improuise adueniens, non noceat aliquando apud multos audientium fidem.
CLOSE
Griffolini

36.1.10 Non temere, neque1470/1486/1530: nec ab re haec, sed futura nobis tanquam imagine et figura quadam describuntur. Ne res nimium incredibilis et inexpectata accedente fidei uirtute multitudinis animos offenderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.1.10 Non temere, nec ab re haec, sed futura nobis tanquam imagine et figura quadam describuntur, ne res nimium incredibilis, et inexpectata, accedente fidei virtute multitudinis animos offenderet.
CLOSE
Montfaucon

36.1.10 Neque enim sine causa haec scripta sunt; sed futura nobis quasi in figura et imagine describit; ne si res stupenda, inexspectata accideret, auditorum multorum fidem aliquatenus labefactaret.