Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXXVI (Paris fol.62vb-64rb; Harley fol.83va-85rb)

36.1.1 Hoc rursus secundum signum fecit Ihesus ueniens a Iudea in Galileam. Post hec erat dies festus Iudeorum et ascendit Ihesus in Iherosolimam.

36.1.2 Quemadmodum in metallis auri neque breuissimam uenam despicere utique sustinet quis eorum qui circa hec sunt uersuti, ceu multas hinc operantes diuitias.

36.1.3 Ita in diuinis scripturis iota unum aut apicem unum non indempne est preterire, quare omnia scrutari oportet.

36.1.4 Spiritu enim sancto hec dicta sunt, et nichil superfluum est in eis.

36.1.5 Intuere autem et hic qualiter ait euangelista: Hoc rursus secundum signum fecit Ihesus ueniens a Iudea in Galileam. Neque enim hoc id est secundum simpliciter adiecit.

36.1.6 Sed adhuc miraculum Samaritanorum extollit ostendens quoniam secundo signo facto nondum ad altitudinem illorum nullum signum uidentium hii Iudei uenerunt.

36.1.7 Post hec erat dies festus Iudeorum. Quis dies festus? Michi uidetur quod Penthecostes. Et ascendit Ihesus Iherosolimam. Continue diebus festis uadit in ciuitatem ut uideatur cum eis dies festos facere. Ob hoc aliud autem ut multitudinem euellat simplicem.

36.1.8 Maxime enim in diebus festis hiis qui rusticius dispositi erant concurrebant. Est autem in Iherosolimis probatica piscina que cognominabatur Hebraice Bethsaida quinque porticus habens.

36.1.9 In hiis iacebat multitudo magna infirmorum, claudorum, cecorum, siccorum expectantium aque motum. Quis hic cure modus? Quod nobis misterium enigmatice insinuat?

36.1.10 Non enim simpliciter hec scripta sunt, sed et futura nobis ut in ymagine et typo prescribuntur, ut utique quod ualde est inopinabile improuise adueniens, non noceat aliquando apud multos audientium fidem.

36.1.11 Quid igitur est quod scribit? Debebat baptisma dari multam uirtutem habens et donum maximum, baptisma omnia peccata purgans et pro mortuis uiuentes faciens.

36.1.12 Velut igitur in ymagine prescripta sunt hec in piscina et in aliis pluribus. Et primum quidem dedit aquam expurgantem corporum sordes et inquinationes non existentes, sed uisas esse puta eas que a funere, et eas que a lepra, et eas que ab aliis talibus.

36.1.13 Et multa utique aliquis uidebit per aquam facta in ueteri testamento gratia huius occasionis. Verumptamen ad id quod properat, eamus nunc. Igitur primum quidem ut dixi inquinamenta corporum. Deinde et infirmitates diuisas per aquam facit solui.

36.1.14 Volens enim nos deus propinquius ducere baptismatis dono, non adhuc inquinamenta simpliciter solum, sed et egritudines sanat.

36.1.15 Propiores enim ueritati ymagines et in baptismate et in passione et in aliis magis antiquis manducare possunt.

36.1.16 Sicut enim qui prope regem sunt, hiis qui a longe sunt armigeris sunt clariores, ita utique et in typis fit.

36.1.17 Et angelus descendens turbabat aquam, et sanatiuam imponebat uirtutem, ut discant Iudei quoniam multo magis angelorum dominator, omnes egritudines anime sanare potest.

36.1.18 Sed sicut hic non simpliciter sanabat aquarum natura, uere enim utique semper hoc fieret sed in angeli descensione, ita et in nobis non simpliciter aqua operatur, sed cum spiritus susceperit gratiam, tunc omnia soluit peccata.

36.1.19 Circa hanc piscinam iacebat multitudo magna laguentium, cecorum, claudorum, siccorum expectantium aque motum.

36.1.20 Sed tunc quidem infirmitas impedimentum uolenti curari fiebat. Nunc autem dominus unusquisque potest accedere.

36.1.21 Non enim angelus est qui turbat, sed angelorum dominator qui omnia operatur. Non est nunc dicere, laborantem hominem non habeo. Non est dicere in quo nemo descendere, alius ante me descendit.

36.1.22 Sed et si orbis terrarum uniuersus ueniat, gratia non consumitur, neque actio finitur sed simul manet;

36.1.23 et talis qualis ante hoc et sicut solares radii per unamquamque illuminant diem et non consumuntur neque a multa largitione minor eius fiat lux, ita et multo magis spiritus actio in nullo minuitur a multitudine eorum qui potiuntur ea.

36.1.24 Hoc autem fiebat ut qui didicerant quoniam in aqua egritudines corporis est curare, et in hoc per multum exercitati sunt tempus, facile credant quoniam et egritudines anime aqua sanare potest.

36.1.25 Et quid utique omnes dimittens Ihesus, ad eum qui triginta et octo annos habebat, venit. Quis autem et interrogat: Vis sanus fieri?

36.1.26 Non ut discat; hoc enim superfluum esset, sed ut ostendat huius patientiam, et ut cognoscamus quoniam propterea alios dimittens ad hunc uenit. Quid igitur languidus?

36.1.27 Respondit et dicit: Domine, hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam. In quo autem uenio ego, alius ante me descendit.

36.1.28 Propterea interrogauit, uis sanus fieri, ut hec discamus. Et non dicit ei, uis te curabo? Nondum enim quid magnum ymaginabatur de eo, sed uis sanus fieri.

36.1.29 Attonitum quid est patientia paralitici annos triginta et octo habens, et secundum unumquemque annum eripi ab egritudine expectans assidebat.

36.1.30 Si enim non preterita futura saltem non sufficientia erant eum nisi patiens esset abigere ab hoc loco? Excogita uero qualiter, et congruum erat illic, et reliquos laborantes uigilare.

36.1.31 Neque enim manifestum erat tempus secundum quod concutiebatur aqua, sed qui claudi et truncati erant poterant obseruare. Ceci uero qualiter uidebant? Ab eo quod fiebat tumultu, hoc fortassis discebant.

Morale xxxvi. de eo quod non oportet malignanti ad bonam spem et propter quid laboriosam nobis deus preordinauit uitam.

36.2.1 Erubescamus igitur et dilecti et ingemiscamus in multa desidia.

36.2.2 Triginta et octo annos habebat assistens ille, et non poterat in hiis que uolebat et non potiebatur, non a propria negligentia, sed impeditus ab aliis et uim patiens et neque ita torpebat.

36.2.3 Nos autem si decem diebus assiderimus studiose pro aliquo rogantes et non potiti fuerimus, negligimus de reliquo eodem uti studio.

36.2.4 Et hominibus quidem tanto assidemus tempore militantes, et afflicti et ministramus decentibus seruos misteriis et in fine multociens et ipsa spe excidentes.

36.2.5 Dominatori uero clementi ubi omnio est recipere retributionem multo maiorem laboribus. Spes enim non confundit, ait, non sustinemus assidere cum decenti studio, et quanto hec supplicio digna?

36.2.6 Et si nichil suscipere esset, ipsum ei hoc continue loqui, nonne infinitis dignum bonis esset extimare? Sed laboriosum continua oratio, et quid non laboriosum eorum que sunt uirtutis?

36.2.7 Ipsum denique hoc ait multa questione est plenum, quoniam malitie quidem uoluptas, uirtutis uero consors est labor, et multos extimo hoc querere. Sed audi et solutionem. Hanc enim nunc uestre dicemus dilectioni. Que igitur umquam est causa?

36.2.8 Dedit nobis a principio deus liberam a sollicitudine uitam et a laboribus erutam. Non usi sumus in hiis quod deceret dono, sed peruersi facti sumus ab otio et excidimus paradyso.

36.2.9 Propterea laboriosam fecit nostram uitam de reliquo, ut excusans generi hominum et dicens: Dedi uobis uoluptari a principio sed facti estis deteriores remissione. Quo circa quod deficiebat feci laboribus uos circumimmisi et sudoribus.

36.2.10 Ille detinuit labor; dedit rursus legem multa habentem mandata; sicut cuidam equo effreni capistros et compedes circumimponens ut eius saltus detineat, ita et pullorum domitores faciunt.

36.2.11 Propterea laboriosa est uita quia non laborare corrumpere nos assueuit. Natura enim nostra otiosos nos esse non sustinet, sed ad malitiam facile declinat.

36.2.12 Ponamus enim non indigere laboribus, sobrietate utentem et aliam uirtutem agentem, omnia explere non utique utetur remissione? An non utique ad despectionem et superbiam?

36.2.13 Sed propter quid ait multa quidem uoluptas malicie, multus autem uirtuti coniugatus est labor et sudor? Et que tibi gratia utique esset, aut eius rei utique suscipies mercedem, si non laboriosa hec res esset?

36.2.14 Etenim nunc multos habeo ostendere naturaliter misceri mulieribus odientes et fugientes ut abhominabilem eam que ad illas locutionem. Hos igitur sobrios uocabimus, aut coronabimus dic michi aut preconabimur? Nequaquam.

36.2.15 Sobrietas enim est continentia et id quod pugnat superare uoluptates. Sed et in preliis cum uehementes fuerint agones, tunc trophea clariora fiunt, non cum nullus repugnant manibus. Sunt multi et pigri a natura. Hos igitur mites dicemus? Nequaquam.

36.2.16 Propterea et dominus tres modos castrationis, dicens: Duos quidem dimittit sine corona, unum autem in regnum inducere dicit. Et quod opus malitie fuit, ait? Et ego hoc dico: Quis igitur fuit malitie conditor?

36.2.17 Quis autem alius quam pigritia que ex optione? Sed oportuit, ait, bonos esse solos. Et quid proprium est boni: uigilare et expergisci, aut dormire aut stertere?

36.2.18 Et propter quid, ait, non hoc uisum est esse bonum non laborantes dirigere? Pecudum michi uerba dicis, et uentrosorum et gulosorum et deum uentrem extimantium. Quoniam enim desidie hec uerba sunt, responde michi.

36.2.19 Si rege existente et duce deinde rege dormiente et ebrio afflictus dux trophea statuerit, cui utique reputabis uictoriam? Quis autem fructificabit eorum que fiunt uoluptatem?

36.2.20 Vides quoniam circa illa magis anima affectuose disponitur pro quibus laborauit? Propterea et labores remiscuit uirtuti propriam facere eis hanc uolens. Propterea utique uirtutem quidem si non direxerimus, admiramur. Malitiam autem et delectabilissimam existentem detestamur.

36.2.21 Si autem dicis propter quid natura bonos non admiramur, magis hiis qui optione hoc sunt? Quoniam iustum est laborantem non laboranti preponere.

36.2.22 Et cuius, ait, gratia nunc laboramus? Quia non laborare, non tulisti moderate. Magis autem si quis scrutatus fuerit cum certitudine, et aliter desidia corrumpere, nos assueuit et multum tribuere laborem.

36.2.23 Si uis, includamus uirum nutrientes eum solum et uentri eius seriuamus. Neque incedere eum sinentes, neque in opus educentes, sed fruatur mensa et lectulo et uoluptetur continue.

36.2.24 Et quid hac uita miserabilius fiet umquam? Sed aliud operari est et aliud laborare. Sed erat tunc operari sine laboribus? Et est, ait, hoc. Vtique est, hoc et deus uoluit, sed tu non tulisti.

36.2.25 Propterea posuit te operari paradysum operationem quidem iniungens, laborem quidem non immiscens. Non enim utique si demum laborasset in principio homo, increpationis particulam post hec posiusset. Est enim et operari et non affligi sicut angeli.

36.2.26 Quoniam enim operantur, audi quid ait: Potentes fortitudine, facientes uerbum eius. Nam nunc quidem fortitudinis indigentia, multum laborem facit.

36.2.27 Tunc autem non adhuc hoc erat. Qui enim ingressus est in requiem eius, requieuit, ait, ab operibus suis sicut a propriis deus.

36.2.28 Non ociositatem dicens hic, sed non laborare. Deus enim adhuc et nunc operatur sicut et Christus ait: Pater meus usque modo operatur et ego operor.

36.2.29 Propterea moneo omnem deponentes negligentiam zelari uirtutem. Nam malitie quidem uoluptas breuis est, tristicia uero continua, uirtutis autem contrarium, insenescibile gaudium, et temporalis labor;

36.2.30 et illa quidem ante coronas operatorem reducit suum, spe nutriens. Hec uero et ante supplicium torquet suum operatorem, conscientiam augens et terrens et omnia suspicari preparans. *Paris 130, Harley 177

36.2.31 Et nimirum quantis hec laboribus quantis sudoribus sunt deteriora? Si autem non hoc essent, uoluptas autem esset, quid uoluptate illa uilius?

36.2.32 Simul enim apparet et auolat tabefacta et fugiens antequam detineatur, et si eam que corporum feminarum dicas, et si eam que lasciuie, et si eam que pecuniarum. Non enim cessat cotidie senescentes;

36.2.33 cum autem et supplicium fuerit et tormentum. Quid fiet utique miserabilius hiis qui a parcipiant?

36.2.34 Hec igitur scientes, omnia pro uirtute sustineamus. Ita enim et uera uoluptate pociemur gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY