PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.25 Propterea posuit te operari paradysum operationem quidem iniungens, laborem quidem non immiscens. Non enim utique si demum laborasset in principio homo, increpationis particulam post hec posiusset. Est enim et operari et non affligi sicut angeli.
CLOSE
Griffolini

36.2.25 Statuit ut paradysum coleres, opus tibi sine labore iniunxit. Neque tamen si a principio laborasset homo, uitio ei datum fuisset. Stat enim simul et operari et non laborare, quemadmodum angeli.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.25 Statuit vt paradisum coleres, opus tibi sine labore iniunxit: non enim si a principio laborasset homo, istud ei postea poenae et supplicii loco imposuisset: stat enim simul et operari, et non laborare, quemadmodum angeli.
CLOSE
Montfaucon

36.2.25 Statuit enim te ut paradisum coleres, opus tibi injunxit, sed laborem non admiscuit. Neque enim si initio laborasset homo, hoc illi in poenam postea statuisset: potest enim quis simul et operari et non laborare, quemadmodum Angeli.